라틴어 문장 검색

Mulier ibidem statim tris alios libros exussit atque id ipsum denuo placide rogat, ut tris reliquos illo pretio emat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIX 8:1)
Eum Cebes Socraticus hortante Socrate emisse dicitur habuisseque in philosophiae disciplinis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVIII 5:1)
Quem cum emere vellet Ξενιθ́δησ Κορίνθιοσ et ecquid artificii novisset esset percontatus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVIII 10:3)
Tum Ξενιάδησ responsum eius demiratus emit et manu emisit filiosque suos ei tradens:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVIII 11:1)
Cum emisti fundum Tusculanum a M. Pisone, in leporario apri multi fuere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XX 4:2)
eodem tempore Cornelium Dolabellam consulem, im Syriam proficiscentem, fama istius equi Argos devertisse cupidineque habendi eius exarsisse emisseque eum sestertiis centum milibus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IX 5:2)
Aristotelem quoque traditum libros pauculos Speusippi philosophi post mortem eius emisse talentis Atticis tribus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVII 4:1)
In eo libro Platonem philosophum contumeliose appellat, quod inpenso pretio librum Pythagoricae disciplinae emisset exque eo Timaeum, nobilem illum dialogum, concinnasset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVII 6:1)
Accessi tamen percontatusque pretium sum et, adductus mira atque insperata vilitate, libros plurimos aere pauco emo eosque omnis duabus proximis noctibus cursim transeo;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 6:1)
Equos carius quam coquos emebant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 6:3)
Nam cum emere vellet in Palatio domum et pecuniam in praesens non haberet, a P. Sulla, qui tum reus erat, mutua sestertium viciens tacita accepit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XII 3:1)
Sed cum postea emisset et hoc mendacium in senatu ei ab amicis obiceretur, risit satis atque inter ridendum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XII 5:2)
̓Ακοινονόητοι, inquit, homines estis, cum ignoratis prudentis et cauti patrisfamilias esse, quod emere velit empturum sese negare propter competitores emptionis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XII 5:3)
Si quid autem posset remedii fore, ut ne tam adsidue domus Romae arderent, venum hercle dedissem res rusticas et urbicas emissem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, I 4:3)
Quia supellex multa quae non utitur, emitur tamen, id est quae usui non est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION