라틴어 문장 검색

Nam si exigua suffusio est, si immobilis, colorem vero habet marinae aquae, vel ferri nitentis, et a latere sensum aliquem fulgoris relinquit, spes superest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 40:5)
cingula Cymothoë, rarum Galatea monile et gravibus Psamathe bacis diadema ferebat intextum, Rubro quas legerat ipsa profundo.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:109)
Nilusne meatu devius et nostri temptat iam transfuga mundi se Rubro miscere mari?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:6)
advenio supplex, non ut proculcet Araxen consul ovans nostraeve premant pharetrata secures Susa, nec ut Rubris aquilas figamus harenis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:22)
ius Latium, quod tunc Meroë Rubroque solebat Oceano cingi, Tyrrhena clauditur una;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:303)
idem condit ager soles idemque reducit, metiturque suo rusticus orbe diem, ingentem meminit parvo qui gemine quercum aequaevumque videt consenuisse nemus, proxima cui nigris Verona remotior Indis Benacumque putat litora Rubra lacum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De sene Veronensi qui Suburbium numquam egressus est8)
rubris quae fluctibus insula latrat, qui locus Aethiopum, quae sic impervia famae secessit regio, quo non rumore secundo Palladii penetravit amor mentisque benigna temperies doctique sales et grata senectus?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae39)
sed nova si nigri videas miracula saxi, tunc pulchros superat cultus et quidquid Eois Indus litoribus Rubra scrutatur in alga.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete4)
vile putas donum, solitam consurgere gemmis et Rubro radiare mari si floribus ornes reginae regina comam?
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae2)
curru Pisaea marino fugit praeda Pelops;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae80)
furatae Veneris prato per inane columbae florea conexis serta tulere rosis, fractaque nobilium ramis electra sororum cycnus oloriferi vexit ab amne Padi, et Nilo Pygmaea grues post bella remenso ore gerunt Rubri germina cara maris.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam3)
spectacula transit regia nec Rubro vilior iste mari.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXIX)2)
quis miscuit ignes Sidonii Rubrique maris?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:359)
vobis Rubra dabunt pretiosas aequora conchas, Indus ebur, ramos Panchaia, vellera Seres.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:82)
mediam subtegmine rubro obsessam fervore notat;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:144)

SEARCH

MENU NAVIGATION