라틴어 문장 검색

Quique suas struxere pyras, vivique calentes Conscendere rogos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:35)
Tunc omnia late Procumbunt nemora, et spoliantur robore silvae, Ut, cum terra levis mediam virgultaque molem Suspendant, structa laterum compage ligatam Arctet humum, pressus ne cedat turribus agger.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 4:53)
Hunc non ruricolae Panes, nemorumque potentes Silvani Nymphaeque tenent, sed barbara ritu Sacra deum, structae diris altaribus arae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:2)
Non opus hanc veterum nec moles structa tuetur Humanusque labor, facilis, licet ardua tollat, Cedere vel bellis, vel cuncta moventibus annis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:6)
Proderit hoc olim, quod non mansura sepulcri Ardua marmoreo surrexit pondere moles.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:22)
Nam neque congestae struxere cubilia frondes Nec culmis crevere tori:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:2)
Struit audax irrita fatis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:9)
Fur notae nimium rapacitatis Conpilare Cilix volebat hortum, Ingenti sed erat, Fabulle, in horto Praeter marmoreum nihil Priapum.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXXII1)
Astra polumque pia cepisti mente, Rabiri, Parrhasiam mira qui struis arte domum.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LVI1)
Ferret ut haec, muros struxit Apollo lyra.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, VI3)
' Adstabat domini mensis pulcherrimus ille Marmorea fundens nigra Falerna manu, Et libata dabat roseis carchesia labris, Quae poterant ipsum sollicitare Iovem.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LV7)
' Tullius olim, Sacrilegum strueret cum Catilina nefas, Cum gener atque socer diris concurreret armis Maestaque civili caede maderet humus.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXX3)
Marri, quietae cultor et comes vitae, Quo cive prisca gloriatur Atina, Has tibi gemellas barbari decus luci Conmendo pinus ilicesque Faunorum Et semidocta vilici manu structas Tonantis aras horridique Silvani, Quas pinxit agni saepe sanguis aut haedi, Dominamque sancti virginem deam templi, Et quem sororis hospitem vides castae Martem mearum principem Kalendarum, Et delicatae laureum nemus Florae, In quod Priapo persequente confugit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCII1)
Dum levis arsura struitur Libitina papyro, Dum murram et casias flebilis uxor emit, Iam scrobe, iam lecto, iam pollinctore parato Heredem scripsit me Numa:
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCVII1)
Hinc pistor fatuas facit placentas, Hinc et multiplices struit tabellas Et notas caryotidas theatris.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXXI3)

SEARCH

MENU NAVIGATION