라틴어 문장 검색

ad retinendam autem Pompei necessitudinem ac uoluntatem Octauiam sororis suae neptem, quae Gaio Marcello nupta erat, condicionem ei detulit sibique filiam eius in matrimonium petit Fausto Sullae destinatam.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 27장 1:1)
nam certe Pompeio et a Curionibus patre et filio et a multis exprobratum est, quod cuius causa post tres liberos exegisset uxorem et quem gemens Aegisthum appellare consuesset, eius postea filiam potentiae cupiditate in matrimonium recepisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 50장 1:3)
ne prouincialibus quidem matrimoniis abstinuisse uel hoc disticho apparet iactato aeque a militibus per Gallicum triumphum:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 51장 1:1)
cumque etiam inmaturitate sponsarum et matrimoniorum crebra mutatione uim legis eludi sentiret, tempus sponsas habendi coartauit, diuortiis modum imposuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 34장 2:2)
mox Scriboniam in matrimonium accepit nuptam ante duobus consularibus, ex altero etiam matrem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 62장 2:1)
cum hac quoque diuortium fecit, 'pertaesus,' ut scribit, 'morum peruersitatem eius,' ac statim Liuiam Drusillam matrimonio Tiberi Neronis et quidem praegnantem abduxit dilexitque et probauit unice ac perseueranter.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 62장 2:2)
M. Antonius scribit primum eum Antonio filio suo despondisse Iuliam, dein Cotisoni Getarum regi, quo tempore sibi quoque in uicem filiam regis in matrimonium petisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 63장 2:2)
condemnatam et generosissimam feminam Lepidam in gratiam Quirini consularis praediuitis et orbi, qui dimissam eam e matrimonio post uicensimum annum ueneni olim in se comparati arguebat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 49장 1:4)
habuit in matrimonio Agrippinam, M. Agrippae et Iuliae filiam, et ex ea nouem liberos tulit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 7장 1:1)
quam quo magis confirmaret, amissa Iunia ex partu Enniam Naeuiam, Macronis uxorem, qui tum praetorianis cohortibus praeerat, sollicitauit ad stuprum, pollicitus et matrimonium suum, si potitus imperio fuisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 12장 2:1)
Matrimonia contraxerit turpius an dimiserit an tenuerit, non est facile discernere.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 25장 1:1)
matrimonium sibi repertum exemplo Romuli et Augusti.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 25장 1:5)
additumque ad caput legis, ut tenerentur publico et quae meretricium quiue lenocinium fecissent, nec non et matrimonia obnoxia essent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 40장 1:6)
feminam non agnoscentem filium suum dubia utrimque argumentorum fide ad confessionem compulit indicto matrimonio iuuenis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 15장 2:1)
post has Valeriam Messalinam, Barbati Messalae consobrini sui filiam, in matrimonium accepit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 26장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION