라틴어 문장 검색

si vel ad vesicam, vel ad pulmonem, vel ad vulvam, vel ad grandes venas arteriasve, vel ad inania, ut guttur, stomachum, thoracem penetravit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 45:7)
Quod si gravior is dolor est, utiliter et alvus ducitur, et calida cataplasmata super maxillas imponuntur, et ore humor calidus cum medicamentis aliquibus continetur, saepiusque mutatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 1:4)
Quidquid dentibus admotum est, nihilo minus supra maxillas ceratum, quale supra posui, esse debet, lana obtectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 3:7)
Summa autem utraque parte habenda cura est, ne nervus, ne vena major, ne arteria incidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 4:5)
Illud videndum est, sicut in aliis locis posui, ne quis nervus, aut vena, aut arteria a telo laedatur, dum id extrahitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 15:3)
plagae tantum cornua ad maxillas, non ad oculum convertenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 32:5)
Post haec opus est quiete, abstinentia, lenium medicamentorum inunctionibus, cibo, qui postero die satis mature datur, primum liquido, ne maxillae laborent;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 45:2)
cognitisque ex motu maxillarum musculorum initiis, leviter super eos cutem inciderent, diductisque per retusos hamos oris, insererent linamenta, ut neque inter se cutis antiqui fines committerentur, et in medio caro incresceret, quae venas, ex quibus humor ad oculos transiret, adstringeret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 51:6)
contra tempora quidem timide, ne subjecti musculi, qui maxillas tenent, sentiant:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 55:1)
nam dens haerens cum summo periculo evellitur, ac maxilla loco movetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 3:2)
Quod si factum statim non est, indurescit extrinsecus maxilla, ut is hiare non possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XII De oris vitiis, quae manu, et ferro curantur. 5:3)
At in cervice, inter cutem et asperam arteriam, tumor increscit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIII De cervicis vitio. 1:1)
cum quorum utroque binae descendunt et venae et arteriae.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 1:7)
Multae deinde membranulae venas et arterias, eosque nervos comprehendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 2:3)
Nam vel inter tunicas is increscit, vel in membranis quae ibi circa venas et arterias sunt, ubi eae gravatae occalluerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION