라틴어 문장 검색

Nonnumquam autem recte quidem ossa coierunt, superincreuit uero nimius callus, ideoque locus is intumuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 34:9)
Maxilla uero et uertebra omnesque articuli, cum ualidis neruis conprendantur, excidunt aut ui expulsi, aut aliquo casu neruis uel ruptis uel infirmatis, faciliusque in pueris et adulescentulis quam in robustioribus.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 3:1)
Caput enim numquam * * compellitur, neque in spina uertebra, neque ea maxilla, quae, utraque parte prolapsa, antequam reponeretur, inflammationem mouit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 4:4)
Maxilla in priorem partem propellitur, sed modo altera parte, modo utraque.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 1:1)
Vbi uehementer maxilla adprehensa est, si una parte procidit, concutiendum mentum et ad guttur adducendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 3:1)
Tum simul et caput adprehendendum, et excitato mento maxilla in suam sedem conpellenda, et os eius conprimendum est sic, ut omnia paene uno momento fiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 3:2)
Sin utraque parte prolapsa est, eadem omnia eadem facienda, sed aequaliter retro maxilla agenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 12장 4:1)
Si lassitudinis etiam sensus in febre est, vel in maxillis, vel in articulis aliquid abscedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 32:1)
Huic, praeter tabem, illud quoque nonnumquam accedere solet, ut per assiduas pustulas, aut ulcera, summa cutis exasperetur, vel aliquae corporis partes intumescant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 2:7)
os, surae, pedes intumescunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXV De Elephantia. 1:8)
At in ipsis cervicibus glandulae positae sunt, quae interdum cum dolore intumescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, I De human corporis interioribus partibus. 2:5)
ubi humor cutem inflat, eaque intumescit, et prementi digito cedit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, II De curationibus morborum capitis. 4:2)
Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, vox nihil significat, oculi vertuntur, facies pallet, singultusque est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 1:7)
Si per haec parum proficitur, ultimum est incidere satis altis plagis sub ipsis maxillis supra collum, et in palato citra uvam, vel eas venas, quae sub lingua sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 3:4)
accedit maxillarum quaedam resolutio.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XV De hepaticis. 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION