라틴어 문장 검색

Possunt enim quaedam subesse corpori uel ex infirmitate eius uel ex aliquo adfectu, quae uel in alio non sunt, uel in hoc alias non fuerunt eaque per se non tanta, ut concitent morbum, tamen obnoxium magis aliis iniuriis corpus efficiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 58:3)
Nam et ii, qui pecoribus ac iumentis medentur, cum propria cuiusque ex mutis animalibus nosse non possint, communibus tantummodo insistunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 65:1)
Ergo etiam uetustissimus auctor Hippocrates dixit mederi oportere et communia et propria intuentem.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 66:2)
quibus tanto magis omnis obseruatio necessaria est, quanto magis obnoxia offensis infirmitas est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 71:3)
adsuescit enim non ali corpus, cum omnibus morbis obnoxia maxime infirmitas sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 26:2)
Calor concoctionem prohibet, somnum aufert, sudorem digerit, obnoxium morbis pestilentibus corpus efficit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 6:4)
quaeque medendi causa reperta sunt, nonnumquam in peius aliquid conuertunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 17:3)
non quo non interdum incidat aut non deceperit sed quo saepius fallat, solaque abstinentia sine ullo periculo medeatur:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 2장 6:3)
Medendi autem causa caput radendum, deinde posca fouendum est, in qua laurus aut ruta decocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 20장 4:1)
Si sine febre aeger est, tum demum ad ea ueniendum est, quae ipsi morbo mederi solent.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 5:2)
et quamdiu quidem febricula incursat, huic interdum abstinentia, interdum etiam tempestiuis cibis medendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 9:9)
cui per se quoque medendum esse manifestum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 12:3)
A capite transitus ad ceruicem est, quae grauibus admodum morbis obnoxia est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 1:1)
A uisceribus ad INTESTINA ueniendum est, quae sunt et acutis et longis morbis obnoxia.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 1:1)
Si sanguis, qui infra erumpere debuit, per nares erumpit, incisis inguinibus admovendae cucurbitulae sunt idque per tres aut quattuor menses tricesimo quoque die repetitum huic quoque uitio medetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION