라틴어 문장 검색

Non quo non interdum etiam temeraria medicina proficiat, sed quo saepius utique in hoc fallat, in quo plura et genera et tempora periculi sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장19)
Siquidem in vesica difficulter invenitur, inventusque celeriter effugit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장91)
Pertinet etiam ad rem quam caldissimum esse imum ventrem et extrema corporis, nequedum inflammationem coepisse, sed recenti re protinus adhiberi medicinam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장9)
In pedes quoque conversus infans non difficulter extrahitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장29)
Si adversa ambo fracta sunt alterumve ex iis, nares desidunt, difficulter spiritus trahitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 5장2)
sed id, quod expulsum est, difficulter admittunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장33)
Si super saeptum id incidit, manus resolvuntur, vomitus aut nervorum distentio insequitur, spiritus difficulter movetur, dolor urguet et aures obtusae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 14장5)
Magnum autem femori periculum est, ne vel difficulter reponatur, vel repositum rursus excidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 20장17)
Vt alimenta sanis corporibus agricultura, sic sanitatem aegris MEDICINA promittit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 1:1)
Ex quo apparet has partes medicinae solas ab is esse temtatas, easque esse uetustissimas.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 4:1)
siquidem haec duo corpora prius in Graecia, deinde apud nos adflixerunt ideoque multiplex ista medicina, neque olim neque apud alias gentes necessaria, uix aliquos ex nobis ad senectutis principia perducit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 5:1)
Ergo etiam post eos, de quibus rettuli, nulli clari uiri medicinam exercuerunt, donec maiore studio litterarum disciplina agitari coepit;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 5:2)
Isdemque temporibus in tres partes medicina diducta est, ut una esset quae uictu, altera quae medicamentis, tertia quae manu mederetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 9:1)
Eius autem, quae uictu morbos curat, longe clarissimi auctores etiam altius quaedam agitare conati, rerum quoque naturae sibi cognitionem uindicarunt, tamquam sine ea trunca et debilis medicina esset.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 9:3)
Post quos Serapion, primus omnium nihil hanc rationalem disciplinam pertinere ad medicinam professus, in usu tantum et experimentis eam posuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION