라틴어 문장 검색

Lanae sucidae superuacuus usus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 57:3)
Rubor cum inflammatione mediocri est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 22:2)
eaque nonnumquam subito desinunt, nonnumquam mediocrem inflammationem excitant;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 51:5)
Sed haec quidem mediocria sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 1:1)
Ac Romae quoque non mediocres professores, maximeque nuper Tryphon pater et Euelpistus et, ut scriptis eius intellegi potest, horum eruditissimus Meges quibusdam in melius mutatis aliquantum ei disciplinae adiecerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 머리말 3:3)
Si pus maturuit, in alis quidem et inguinibus raro secandum est, item ubicumque mediocris abscessus est, item quotiens in summa cute uel etiam carne uitium est, nisi festinare cubantis inbecillitas cogit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 3:6)
In ceteris partibus, si aeque linamenta superuacua sunt, purgationis causa paulum mellis infundendum, deinde glutinantia super danda:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 7:2)
Quae quamuis et in ceruice et in alis et in lateribus oriri solent, per se tamen non posui, cum omnia ista mediocres differentias habeant, ac neque periculo terreant neque diuerso genere curentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 1:5)
eos uero, quibus ad nares tendit, superuacuum:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 15:3)
Ac primum superuacua curatio est in is, qui ab infantibus id uitium habent, quia necessario mansurum est usque mortis diem;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 40:2)
Sine dolore quoque si multa intestina prolapsa sunt, secari superuacuum est, non quo non excludi a scroto possint, nisi tamen inflammatio prohibuit, sed quo repulsa inguinibus inmorentur ibique tumorem excitent, atque ita fiat mali non finis sed mutatio.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 4:1)
Sed hoc quidem saepius inter superuacua quam inter necessaria est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 5:10)
at mediocris quoque inflammatio saepe eam reddi naturaliter prohibet:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 1:2)
Siquidem in his, ubi paruolus calculus est, scalpellus superuacuus est, quia is urina in ceruicem compellitur, quae et in breuior quam in maribus et laxior est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 21:2)
Inter haec uero, si somnus est et aequalis spiritus et madens lingua et sitis modica et uenter imus sedet, si mediocris est cum febre modica dolor, scire licet recte curationem procedere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 27:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION