라틴어 문장 검색

ex ossibus secundum Anaxagoran, qui homoeomerian dicit, id est omnium membrorum similitudinem, esse in rebus creandis [id est] ex ossibus, ex sanguine, ex medullis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6253)
aut certe secundum Pythagoram dicit, qui primus deprehendit, de medulla hominis, quae est in spina, anguem creari:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 957)
undantes quia in motu undarum modo flectuntur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4711)
undabat vertex abundabat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6731)
et bene in translatione permansit, ut verticem undare diceret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6732)
undantem ruptis fornacibus aetnam malum enim omen est, quando non fumi, sed flammarum egerit globos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4721)
'undantem' autem undae modo flammas vomentem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4723)
fit autem hoc de oliva et myrto, quarum sicci stipites secantur usque ad medullam et terrae infossi ex se arbores creant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 302)
undantem bello quasi non undas, sed bella portantem, propter Antonii et Cleopatrae gravissimum proelium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 281)
ad vivum persedit medullas et ossa penetravit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4421)
ut autem autumnus ab- undet morbis, facit hoc confine frigoris et caloris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4792)
ut enim hominis decus ingenium, sic ingeni ipsius lumen est eloquentia, qua virum excellentem praeclare tum illi homines florem populi esse dixerunt - Suadaeque medulla.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 2:1)
ita dum interruptum credas nimbum volvier, dum quod sublime ventis expulsum rapi saxum aut procellis, vel globosos turbines existere ictos undis concursantibus - nisi quas terrestres pontus strages conciet aut forte Triton fuscina evertens specus subter radices penitus undanti in freto molem ex profundo saxeam ad caelum eruit:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 89:4)
M. vero Cethegum, quem recte suadae medullam dixit Ennius, quanto studio exerceri in dicendo videbamus etiam senem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 64:6)
quae mihi sunt inclusa medullis, sit modo, ut scribis, locus agendi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 4 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION