라틴어 문장 검색

Nouissime cum umor aliquis ibi subsit, oculo et ante per pilos et tum per palpebrae foramina adfecto uix fieri potest, ut gluten, quo uinctus est pilus, non resoluatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 20:3)
Ea uero curatio, quae [palpebrae laxioris] ab omnibus frequentatur, nihil habet dubii:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 21:1)
siquidem oportet contecto oculo mediam palpebrae cutem, siue ea superior siue inferior est, adprehendere digitis ac sic leuare;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 21:2)
et si superior palpebra, ante;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 22:3)
Deinde orae uulneris inter se simplici sutura committendae, operiendusque oculus et si parum palpebra descendet, laxanda sutura;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 23:1)
Praeter haec in superiore palpebra sub pilis ipsis incidenda linea est, uti ab inferiore parte deducti pili susum spectent;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 23:4)
inferior palpebra eo non eget.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 23:6)
In quo si nimium palpebrae deest, nulla id restituere curatio potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 25:4)
nam si ea incisa est, palpebra concidit, neque attolli postea potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 26:2)
Vt superioris autem palpebrae uitium est, quo parum descendit ideoque oculum non contegit, sic inferioris, quo parum susum attollitur, sed pendet et hiat, neque potest cum superiore committi.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 27:1)
Haec fere circa oculum in angulis palpebrisque incidere consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 28:1)
In ipso autem oculo nonnumquam summa attollitur tunica, siue ruptis intus membranis aliquibus siue laxatis, et similis figura acino fit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 28:2)
Hae duae tunicae, cum interiora oculi cingant, rursus sub his coeunt, extenuataeque et in unum coactae per foramen, quod inter ossa est, ad membranam cerebri perueniunt eique inhaerescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 31:3)
Tum interest uenae pituitam mittant quae inter caluariam et cutem sunt, an quae inter membranam cerebri et caluariam.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 41:1)
inferiores per eas membranas, quae ab oculis ad cerebrum tendunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 41:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION