라틴어 문장 검색

Ex quo evenit, ut humor ad membranam quidem descendat, exitum vero non habeat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 13:5)
At ubi medium desedit, eamdem cerebri membranam os urget:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 13:7)
Deinde, si qua labant, et ex facili removeri possunt, ad id facto colligenda sunt, maximeque ea, quae acuta membranam infestant:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 16:5)
si id ex facili fieri non potest, subjicienda lamina est, quam custodem ejus membranae esse proposui (p. 332, 1. 910);
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 17:1)
His factis, ea membrana acri aceto respergenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 18:1)
tum idem medicamentum eodem modo, qui supra positus est,mollitum, ipsi membranae imponendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 18:3)
Quod si membrana per inflammationem intumuerit, infundenda erit rosa tepida:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 19:1)
Ac si parum pura membrana videbitur, par modus ejus emplastri et mellis miscendus erit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 19:4)
Ubi pura membrana est, eadem ratione adjiciendum emplastro ceratum, ut carnem producat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 19:7)
Spem vero certam faciunt membrana mobilis ac sui coloris, caro increscens rubicunda, motus maxillae atque cervicis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 20:4)
Mala signa sunt, membrana immobilis, nigra, vel livida, vel aliter coloris corrupti, dementia, acris vomitus, nervorum vel resolutio vel distentio, caro livida, maxillarum rigor, atque cervicis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 21:1)
Ubi bene res cedit, incipit ab ipsa membrana;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 21:3)
tum demum includere, et posito cibo, dum conversari consuescant, exiguis spiramentis relictis triduo fere clausas habere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 1:4)
nam sicut ei non licuit durare in hanc beatissimi saeculi lucem ac principem Traianum videre, quod augurio votisque apud nostras auris ominabatur, ita festinatae mortis grande solacium tulit evasisse postremum illud tempus, quo Domitianus non iam per intervalla ac spiramenta temporum, sed continuo et velut uno ictu rem publicam exhausit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 44장 5:1)
Mettium Pompusianum, quod habere imperatoriam genesim uulgo ferebatur et quod depictum orbem terrae in membrana[s] contionesque regum ac ducum ex Tito Liuio circumferret quodque seruis nomina Magonis et Hannibalis indidisset;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 10장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION