라틴어 문장 검색

Q. Fabius ut profectum in Apuliam Hannibalem audivit, frumento ab Nola Neapolique in ea castra convecto quae super Suessulam erant, munimentisque firmatis et, praesidio quod per hiberna ad obtinendum locum satis esset relicto, ipse Capuam propius movit castra agrumque Campanum ferro ignique est depopulatus, donec coacti sunt Campani, nihil admodum viribus suis fidentes, egredi portis et castra ante urbem in aperto communire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 625:1)
dum haec ad Beneventum geruntur, Hannibal depopulatus agrum Neapolitanum ad Nolam castra movet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 211:1)
paucis ante diebus quam Syracusae caperentur, T. Otacilius cum quinqueremibus octoginta Uticam ab Lilybaeo transmisit, et cum ante lucem portum intrasset, onerarias frumento onustas cepit, egressusque in depopulatus est aliquantum agri circa Uticam praedamque omnis generis retro ad navis egit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 463:1)
eumque late depopulatus multis mortalibus cum alia omnis generis praeda captis ad naves redit atque in Siciliam tramisit, tertio decumo die quam profectus inde erat, Lilybaeum revectus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 65:1)
hanc manum ad Bruttium primum agrum depopulandum duci iussit, inde ad Cauloniam urbem oppugnandam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 186:1)
eadem aestate et Philippus implorantibus Achaeis auxilium tulit, quos et Machanidas tyrannus Lacedaemoniorum finitimo bello urebat, et Aetoli, navibus per fretum quod Naupactum et Patras interfluit - Rhion incolae vocant - exercitu traiecto, depopulati erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 446:1)
sustulerant enim animos Aetoli cum ab Romana societate tum post Attali adventum, finitimosque depopulabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 57:1)
In praesentia quae maxime urgebat res, Peparethum praesidium urbi mittit, unde allatum erat Attalum ab Lemno classe transmissa omnem circum urbem agrum depopulatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 63:1)
In Consentinum agrum consules exercitum duxerunt, passimque depopulati, cum agmen iam grave praeda esset, in saltu angusto a Bruttiis iaculatoribusque Numidis turbati sunt ita ut non praeda tantum sed armati quoque in periculo fuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 170:1)
Mandonius et Indibilis, quibus, quia regnum sibi Hispaniae pulsis inde Carthaginiensibus destinarant animis, nihil pro spe contigerat, concitatis popularibus-Lacetani autem erant - et iuventute Celtiberorum excita agrum Suessetanum Sedetanumque sociorum populi Romani hostiliter depopulati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 355:1)
Masinissa cum Gadibus esset, certior adventare eum a Marcio factus, causando corrumpi equos inclusos in insula penuriamque omnium rerum et facere ceteris et ipsos sentire, ad hoc equitem marcescere desidia, Magonem perpulit ut se traicere in continentem ad depopulandos proximos Hispaniae agros pateretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 513:1)
cum praeterveheretur Hispaniae oram, haud procul Carthagine Nova expositis in terram militibus proximos depopulatur agros;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 529:1)
hic exercitus primo terram Atticam ferro ignique depopulatus cum omnis generis praeda in Acarnaniam rediit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 153:1)
per eos ipsos dies, quibus Philippus in Achaia fuit, Philocles, praefectus regius, ex Euboea profectus cum duobus milibus Thracum Macedonumque ad depopulandos Atheniensium fines regione Eleusinis saltum Cithaeronis transcendit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 287:1)
consul Sulpicius eo tempore inter Apolloniam ac Dyrrachium ad Apsum flumen habebat castra, quo arcessitum L. Apustium legatum cum parte copiarum ad depopulandos hostium fines mittit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 301:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION