라틴어 문장 검색

Erat eo tempore rex Aedilberct in Cantia potentissimus, qui ad confinium usque Humbrae fluminis maximi, quo meridiani et septentrionales Anglorum populi dirimuntur, fines imperii tetenderat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV.4)
PRAEDICABAT autem Paulinus uerbum etiam prouinciae Lindissi, quae est prima ad meridianam Humbre fluminis ripam, pertingens usque ad mare, praefectumque Lindocolinae ciuitatis, cui nomen erat Blaecca, primum cum domu sua conuertit ad Dominum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVI. 1:1)
Tanta autem lux cuncta ea loca perfuderat, ut omni splendore diei siue solis meridiani radiis uideretur esse praeclarior.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 3:1)
introitum habens a latere meridiano, ubi die noctuque XII lampades ardent, IIII intra sepulchrum, VIII supra in margine dextro.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVI. 1:7)
aliquotiens frustra in campum descensum cum esset multique per seditiones acti comitiales dies, postremo vicit perseverantia consulum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 188:1)
fecit tamen atrocitas poenae oboedientiorem duci militem, et praeterquam quod custodiae vigiliaeque et ordo stationum intentioris ubique curae erant, in ultimo etiam certamine, cum descensum in aciem est, ea severitas profuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 101:1)
sed extemplo ad pedes descensum ab Romanis est coactique idem Samnites facere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 316:1)
tertio die descensum in campum omnibus copiis est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 382:4)
triduo inde ad planum descensum iam et locis mollioribus et accolarum ingeniis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 384:2)
tandem uno eodemque die velut ex composito utrimque signum pugnae propositum est atque omnibus copiis in campum descensum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 366:1)
postremo descensum in aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 547:2)
ad medias acies aliquanto serius pervenit pugna, ita ut prius aestus a meridiano sole laborque standi sub armis et simul fames sitisque corpora adficerent quam manus cum hoste consererent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 225:1)
iugo medio legionum castris inpositis, latus ad septentrionem versum subductae naves navalesque socii tenebant, meridianam vallem ad alterum litus devexam equitatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 494:2)
quem cum adesse refugientes ex agris quidam pavidi nuntiassent, trepidare Damocritus ceterique duces - et erat forte meridianum tempus, quo plerique graves cibo sopiti iacebant - excitare alii alios, iubere arma capere, alios dimittere ad revocandos qui palati per agros praedabantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 476:1)
ita castris in propinquo locatis extemplo in aciem descensum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 224:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION