라틴어 문장 검색

Invendibili merci oportet ultro emptorem adducere:
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2243)
O mercis malae.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 4106)
cum enim ansa propius caput, unde lancula pendet, ibi ut centrum est conlocata et aequipondium in alteram partem scapi, per puncta vagando quo longius paulatim ad extremum perducitur, paulo et inpari pondere amplissimam pensionem parem perficit per scapi librationem, et examinato longius ab centro recedens ista inbecillior aequipondii brevitas maiorem vim ponderis momento deducens sine vehementia molliter ab imo susum versum egredi cogit [futurum]. Quemadmodum etiam navis onerariae maximae gubernator ansam gubernaculi tenens, qui οἴαξ a Graecis appellatur, una manu momento per centrum ratione pressionibus aptis agitans, versat eam amplissimis et inmanibus mercis et penus ponderibus oneratam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장15)
Sed [et] quoque ipse diabolus similis esse latroni asseritur suum viatori securum spondenti ducatum, qui praemio ducatus accepto ipsum ad loca hostium deducit ductumque relinquit ac cum ipsis hostibus spolia sortitur et praedam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:10)
Aliae etiam pro securitate vectigalium regis atque conversione pecuniarum ex mercibus externis provenientum in merces regni nativas, una cum aliis minoribus momenti legibus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 37:2)
Quin et ulterius providere debetis ut quaecunque merces a partibus exteris in regnum introductae fuerint prorsus ad merces nativas nostras coemendas convertatur, unde sors regni non minuatur ex superimportatione mercium exterarum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 23:3)
Antiqua enim statuta fere omnia mercatores exteros invitant ut merces omnigenas in regnum Angliae importent, pro fine habentia vilitatem et copiam earundem mercium, neutiquam respicientia ad rationes politicas circa regni potentiam navalem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION