라틴어 문장 검색

Igitur post bellum et victoriam quam rex ad Abilin, quae est inter Ascalonem et Rames, adeptus est, siluit terra regis, et metus magnus corda Ascalonitarum et Babyloniorum concussit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 102:1)
Interea dum frustra assultibus et machinis circa hanc laboraret et minime cives absterreret, diesque plurimi jam praeterirent, duo filii principis civitatis in fraude occisi, qui, patris morte audita, vix de manu Botheri in umbra noctis elapsi, Damascum effugerant apud cognatos suos illic moram facientes propter metum Brodoan et Botheri;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 40:1)
Hoc denique audito nuntio, metus tantus universorum [0667A] corda ex Dei voluntate invasit, ut sine mora tentoria sua ibidem relinquentes, universam fugam maturarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 56:5)
Rex igitur his prospere gestis, cum omni manu sua et praeda, quam acceperat, regressus est usque ad torrentem Jordanis, Syros confratres et conchristianos e cunctis locis regionis congregans, et ad [0667C] sexaginta secum abducens propter metum Arabum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 60:1)
Tandem rege ex Arnolfi instinctu amplius patriarchae adversante, nec eum in sedem patriarchatus redire consentiente, actum est multorum consilio quatenus Evermerus sine conciliis et judicio patriarchatus sui dignitatem ultro absque ulla spe relinqueret, nec sancta ac novella Ecclesia Jerusalem in hoc odio et contentione tot diebus pastoris vigilantia careret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 116:1)
Baldewinus rex ab insecutione et contritione inimicorum regressus, in terra Edessae paucis diebus moram fecit, reparans et componens undique odia et dissidia inter Christianos reperta.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 46:3)
sed tamen occulte, ne odium suorum incurreret, a quibus idem Malducus propter nimiam dationem suam et militiae strenuitatem valde charus habebatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:3)
et ex eo die in odia et inimicitias illorum incidit, multas insidias [0706B] pro sua perfidia prorsus inexcusabili perpessus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:11)
Primo exercitu sic attrito, Rotgerus ad alterum dum tenderet vociferatione magna, universi hostes metu attoniti, fugam ineunt ad vada praedicti fluminis, et undis involuti et suffocati perierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:8)
Et iterum, "Semper bene geritur, si celestis metus humanis moribus apponatur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 29:3)
Et Terentius dixit, "Obsequium amicos, veritas odium parit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 11:7)
Immo eciam in odium cadit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 12:5)
Ut Seneca dixit,"Nullum est odium perniciosius quam beneficii violati pudere."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 12:6)
Et odium secundum Tullium est venenumamicitie, quare amicitia eius vel gratia quesita, de facili non bene potestdurare.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 16:16)
Per multam eciam amicorum consuetudinem et dilectionemopes conservantur et retinentur, sicut nulle opes odiis multorum obsisterepossunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 58:22)

SEARCH

MENU NAVIGATION