라틴어 문장 검색

praefixa contis capita gestabantur inter signa cohortium iuxta aquilam legionis, certatim ostentantibus cruentas manus qui occiderant, qui interfuerant, qui vere qui falso ut pulchrum et memorabile facinus iactabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 44장2)
Otho cruento adhuc foro per stragem iacentium in Capitolium atque inde in Palatium vectus concedi corpora sepulturae cremarique permisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 47장5)
Vitellius litteras ad Titianum fratrem Othonis composuit, exitium ipsi filioque eius minitans ni incolumes sibi mater ac liberi servarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 75장6)
namque abeuntibus exitium minitabantur, atrocissima in Verginium vi, quem clausa domo obsidebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장3)
ad Verginium versi, modo ut reciperet imperium, nunc ut legatione apud Caecinam ac Valentem fungeretur, minitantes orabant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 51장2)
nec deerant qui propellerent proculcarentque, ni admonitu modestissimi cuiusque et aliis minitantibus omisisset intempestivam sapientiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 81장4)
plenae caedibus viae, cruenta fora templaque, passim trucidatis, ut quemque fors obtulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장3)
illum auctorem sceleris, hunc ministrum vocant, donec exitium minitantibus exterritus proditionem et ipse Hordeonio obiecit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 27장8)
centurionemque percontatus, postquam quaesitum sibi crimen caedemque comperit, animadverti in eum iussit, haud perinde spe vitae quam ira in percussorem, quod idem ex interfectoribus Clodii Macri cruentas legati sanguine manus ad caedem proconsulis rettulisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장12)
quibus omnibus pro necessitudinis iure proque meritorum gratia cruenta mors persoluta est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 26장 1:3)
ac repente omnes nullo certo duce in Palatium cucurrerunt caedem senatus flagitantes, repulsisque tribunorum qui inhibere temptabant, nonnullis et occisis, sic ut erant cruenti, ubinam imperator esset requirentes perruperunt in triclinium usque nec nisi uiso destiterunt.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 8장 2:3)
Prima deinde luce tabernaculo corpus, sicut adhuc cruentum erat, iussit inferri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 9:1)
Eodem comitante, sicuti erat cruenta veste, in Macedonum castra pervenit nuntiarique Alexandro iubet, esse, quae ex ipsa deberet agnoscere.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 13:1)
abstulit implicuitque vadis totiensque cruenta mole resurgentem torquentemque anguibus undas
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 30:1)
adde cruentis quod patrium saevire Dahis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 167:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION