라틴어 문장 검색

Tale iudicium apparet esse philosophi, et hoc est gratia Dei et merito vocatus est hoc nomine Auxilium Miserorum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 109:64)
Adductis omnibus rex philosophum qui vocabatur Auxilium Miserorum cum aliissapientibus ad se vocavit eisque accusatoris vocem et accusati audire etenodare praecepit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 111:24)
Et si expleatur divitiis, fructum quietis amittit, quia cogitur custodire quod misera aviditate quaesierit;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 3:12)
ut miserius eas possideat, cui prodesse non poterunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 3:13)
Quid enim miserius quam ut custodia torqueat, quarum abundantia nihil prosit?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 3:14)
Ab iniquitate innocentem me non fecisti.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 6:8)
Cum sancto sanctus eris et cum electo electus eris, et cum perverso perversus eris, et cum innocente innocens eris (Ps. XVII, 26, 27):
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 5:7)
quia melius est cognoscere quomodo innocentes salventur, quam quomodo crucientur flagitiosi.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 2:30)
sed frequenter ipsos videmus qui vicerint, rursus bellorum subjacere incertis et transferri ad hostem eventu praelii, et eo ipso quo victores ante fuerint, fieri miseriores.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:13)
ut ex innocentis soli quadam damnatione ostenderet quanta essent futura supplicia noxiorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:18)
Quam innocens ultio, ut quae tam graviter violata fuerit, satis habens non prodesse, non quaerat nocere.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 5:23)
quoniam etiam si videantur vivere, miseriores tamen sunt omnibus mortuis, carnem suam sicut tumulum circumferentes, cui infelicem infoderunt animam suam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 6:8)
et qua ratione signum super eum ponitur, ne occidatur parricida, cum prospectum non fuerit, ne innocens occideretur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 2:4)
Ecce enim justus, innocens, pius, propter gratiam devotionis odia fratris incurrens, immaturus adhuc aevi sublatus est parricidio;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:2)
nonne is peccatorum remissione donatus, abundantiorem honestatem, quam ille catechumenus, cujus vita innocentior, habere aestimatur?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION