라틴어 문장 검색

in quo si iam nostra salus cum hac lege desperata erit, velim pro tuo in me amore hanc inanem meam diligentiam miserabilem potius quam ineptam putes, sin est aliquid spei, des operam ut maiore diligentia posthac a nostris magistratibus defendamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 2:9)
vereor enim ne re iam desperata legas, ut haec mea diligentia miserabilis tibi, aliis inridenda videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 23 8:17)
Volet igitur ille qui eloquentiae principatum petet et contenta voce atrociter dicere et summissa leniter et inclinata videri gravis et inflexa miserabilis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 3:4)
nihil iratum habet, nihil invidum, nihil atrox, nihil miserabile, nihil astutum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 4:2)
etsi enim flemus, cum legimus, tamen non miserabiliter vir clarus emoritur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 95:4)
"turpe et miserabile!"
(페르시우스, 풍자, satire 17)
Nisi forte miserabiliores calvi solent esse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 107:25)
Ocior ipse hos inter motus populus, miserabile visu, quo mens icta iubet, deserta ducitur urbe.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:18)
Itaque Tuccius Cerialis consularis iure senatorio postulavit, ut Priscus certior fieret, sive quia miserabiliorem sive quia invidiosiorem fore arbitrabatur, si praesens fuisset, sive - quod maxime credo - quia aequissimum erat commune crimen ab utroque defendi, et si dilui non potuisset in utroque puniri.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 9:2)
- Aut, quod Penelopes verbis reddatur Ulixi, Scribimus et lacrimas, Phylli relicta, tuas, Quod Paris et Macareus et quod male gratus Iason Hippolytique parens Hippolytusque legant, Quodque tenens strictum Dido miserabilis ensem Dicat et Aoniae Lesbis amata lyrae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1812)
Tot meruere peti - Semele miserabilis arsit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 324)
Adspice, demissis ut eat miserabilis alis Pectoraque infesta tundat aperta manu!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 95)
ut voto potiare tuo, miserabilis esto, ut qui te videat, dicere possit 'amas.'
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:545)
invenies, quamvis non est miserabilis index, non minus hoc illo triste, quod ante dedi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 112)
sive dies igitur caput hoc miserabile cernit, sive pruinosi Noctis aguntur equi, sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis, ignibus admotis ut nova cera solet, saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem, ne mea Sarmaticum contegat ossa solum, cum subit Augusti quae sit clementia, credo mollia naufragiis litora posse dari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 223)

SEARCH

MENU NAVIGATION