라틴어 문장 검색

ille diu miles populus, qui praefuit orbi, qui trabeas et sceptra dabat, quem semper in armis horribilem gentes, placidum sensere subactae, nunc inhonorus egens perfert miserabile pacis supplicium nulloque palam circumdatus hoste obsessi discrimen habet.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:58)
nonne velut capta rumor miserabilis urbe trans freta, trans Gallos Pyrenaeumque cucurrit?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:65)
Haud indigna coli nec nuper cognita Marti Ulpia progenies et quae diademata mundo sparsit Hibera domus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:7)
maiora dabuntur sceptra nec indigni taedas patiere mariti.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:155)
quod nihil in tanto circum terrore locutus indignum Latio?
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:153)
quippe Augustus supremis sermonibus cum tractaret quinam adipisci principem locum suffecturi abnuerent aut inpares vellent vel idem possent cuperentque, M'. Lepidum dixerat capacem sed aspernantem, Gallum Asinium avidum et minorem, L. Arruntium non indignum et si casus daretur ausurum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장3)
incedebat muliebre et miserabile agmen, profuga ducis uxor, parvulum sinu filium gerens, lamentantes circum amicorum coniuges quae simul trahebantur nec minus tristes qui manebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 40장6)
nos ut nondum eosdem, ita ex illis ortos si Hispaniae Syriaeve miles aspernaretur, tamen mirum et indignum erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장10)
constantia mortis haud indignus Sempronio nomine vita degeneraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장12)
pernoctavere sine utensilibus, sine igni, magna pars nudo aut mulcato corpore, haud minus miserabiles quam quos hostis circumsidet:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장13)
nec ille diutius falsum accusatorem, indignas sordis perpessus vim vitae suae attulit ante sententiam senatus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 59장3)
venturos qui ipsum quoque vincirent, postremo indigna nece adficerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 59장9)
illic indignissimum casum sapienter tolerans a centurione ad caedem misso corripitur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 9장5)
quamvis indignus, si ita maluerat, urbanae militiae adscribebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 94장3)
ceteri in custodiam conditi, nihil quisquam locutus indignum, et quamquam inter adversa, salva virtutis fama.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION