라틴어 문장 검색

scio plerosque existimasse talem a Gaio pontem excogitatum aemulatione Xerxis, qui non sine admiratione aliquanto angustiorem Hellespontum contabulauerit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 19장 3:1)
altera in admirationem formata sibi quoque eandem speciem aliquot iam noctibus obuersari rettulit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 37장 2:3)
uarie agitauit, Parthosne an Galbam supplex peteret, an atratus prodiret in publicum proque rostris quanta maxima posset miseratione ueniam praeteritorum precaretur, ac ni flexisset animos, uel Aegypti praefecturam concedi sibi oraret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 47장 2:3)
a cognitione ueterum oratorum Seneca praeceptor, quo diutius in admiratione sui detineret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 52장 1:3)
Namque haud facile dictu est, praeter ingenitam illi genti erga reges suos venerationem quantum huius utique regis vel admiratione dediti ei fuerint vel caritate flagraverint.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 6장 19:4)
Et cum in eadem admiratione Parmenio perseveraret, quod solutum se curis somnum cepisse dixisset:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 26:4)
Cleo, sicut praeparatum erat, sermonem cum admiratione laudum eius instituit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 14:1)
Et credidere quidam plus formae quam miserationi datum:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 41:3)
Quem rex ut vidit adlevantem oculos, non odio, sed miseratione commotus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 45:1)
Nec sane quicquam ingenium eius solidius aut constantius habuit quam admirationem verae laudis et gloriae:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 50:1)
Et cum diu nunc in veneratione, nunc in desiderio regis haesissent, in ipsos versa miseratio est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 5장 13:1)
1. Reverendissimo in Christo patri dominorum suorum carissimo domino Nicholao miseratione celesti Ostiensi et Vallatrensi episcopo, Apostolice Sedis legato, necnon in Tuscia Romaniola et Marchia Tervisina et partibus circum adiacentibus paciario per sacrosanctam Ecclesiam ordinato, devotissimi filii A. capitaneus Consilium et Universitas partis Alborum de Florentia semetipsos devotissime at que promptissime recommendant.
(단테 알리기에리, Epistolae 2:1)
2. Igitur michi a limine suspirate postea curie separato, in qua, velut sepe sub admiratione vidistis, fas fuit sequi libertatis officia, cum primum pedes iuxta Sarni fluenta securus et incautus defigerem, subito heu!
(단테 알리기에리, Epistolae 21:1)
1. Serenissime atque piissime domine domine Margarite celestis miserationis intuitu Romanorum regine et semper Auguste, devotissima sua G. de Batifolle Dei et Imperii gratia largiente comitissa in Tuscia palatina, flexis humiliter genibus reverentie debitum exhibet.
(단테 알리기에리, Epistolae 64:1)
Nonnulli sunt in admiratione suspensi:
(단테 알리기에리, Epistolae 80:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION