라틴어 문장 검색

Alfene immemor atque unanimis false sodalibus, iam te nil miseret, dure, tui dulcis amiculi?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 301)
non possum reticere, deae, qua me Allius in re iuverit aut quantis iuverit officiis, ne fugiens saeclis obliviscentibus aetas illius hoc caeca nocte tegat studium:
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b1)
Hac nimirum persepe animadversione percutitur impius, ut moriens obliviscatur sui qui dum viveret oblitus est Dei.
(단테 알리기에리, Epistolae 38:10)
Et hoc etiam est insinuatum nobis in Matheo, ubi tres discipuli ceciderunt in faciem suam, nihil postea recitantes, quasi obliti.
(단테 알리기에리, Epistolae 122:7)
Nescit quia oblitus, nequit quia, si recordatur et contentum tenet, sermo tamen deficit. 84.
(단테 알리기에리, Epistolae 123:3)
Inimicitiarum veterum facile obliviscebatur, cum commodum publicum ita postularet.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.165)
linguam Anglicanam, ut ita dicam, oblivisci aliquandiu studeant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, PERORATIO. LECTORI BENEVOLO SALUTEM.49)
tamen illic uiuere uellem,oblitusque meorum, obliuiscendus et illis,Neptunum procul e terra spectare furentem.
(호라티우스의 첫번째 편지, 117)
"Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 1:1)
Verum non sufficit tibi exire de patria, nisi obliviscaris populi et domum patris tui et carne contempta sponsi iungaris amplexibus.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 1:7)
"Benedic, anima mea, dominum et ne obliviscaris omnes retributiones eius, qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas et redimit ex corruptione vitam tuam."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 12:5)
"Ne obliviscaris, et ne declinaveris a verbis oris mei, et ne deliqueris eam, et adprehendet te;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:4)
"Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui;"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 3:7)
Inflammata libidine obliviscitur uteri sui, et inter parvulos suas miserias nescientes lugens dudum nova nupta conponitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 12:12)
Ante ceteros Appius eo insolentiae elatus est, ut ingenuam virginem stupro destinaret, oblitus et Lucretiae et regum et iuris quod ipse conposuerat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION