라틴어 문장 검색

misericordem hunc fuisse, uoluisse uitam dare, sed non potuisse alere;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 17:3)
misericordem Philippum fecisti.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 6:5)
Id commiserat, propter quod nemo misereri misericors posset.
(세네카, 행복론, Liber IV 179:5)
Itaque nec liberalis est, qui sibi donat, nec clemens, qui sibi ignoscit, nec misericors, qui malis suis tangitur.
(세네카, 행복론, Liber V 50:1)
plerique enim ut virtutem eam laudant et bonum hominem vocant misericordem.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 17:2)
dabit manum naufrago, exuli hospitium, egenti stipem, non hanc contumeliosam, quam pars maior horum, qui misericordes videri volunt, abicit et fastidit, quos adiuvat, contingique ab iis timet, sed ut homo homini ex communi dabit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 26:3)
Quam ille exaudisse dissimulavit et sollemnia pontificii carminis verba concepit gemitu non interrumpente precationem et ad filii sui nomen Iove propitiato.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 72:2)
Nec latronem oportet esse nec praedam, nec misericordem nec crudelem ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 91:1)
Adicere his longum est, quod patres quoque occisorum eadem nocte dimissis per domos centurionibus confecit, id est, homo misericors luctu liberavit !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 119:1)
Non semper scelera nostri iuris sunt et truces quoque animos misericors natura debilitat.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Fortis sine manibus.23)
talem quis amare nisi misericors potest?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Archipiratae filia.17)
fratrem crudelem, nouercam misericordem.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 6, Demens qui filio cessit vxorem.9)
Non putatis misericordem qui quem damnauit puniendum fratri dedit?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, ab Archipirata filio dimissus.49)
Vectigalis isti fuit crudelitas eo magis quod omnes praeter istum misericordes sumus.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.5)
amat vel ipsum quod caret patrio lare, quod nudus auro crinis et gemma iacet, ipsas misericors forsan aerumnas amat;
(세네카, Hercules Oetaeus 6:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION