라틴어 문장 검색

Mare Ponticum dulcius quam cetera, est hoc quoque testimonio quod, si in Pontum vel paleas vel ligna seu quaecumque natantia proieceris, foras extra Pontum feruntur in Propontidem atque ita in mare quod adluit Asiae oram, cum constet in Pontum influere maris aquam, non effluere de Ponto.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 34:2)
Quae igitur ratio facit ut rivatim aquae de Ponto fluant, cum foris influentes aquas Pontus accipiat?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 36:1)
Nam superficies Ponti propter nimias aquas quae de terra dulces influunt foras effluit, deorsum vero intro pergit influxio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 36:3)
Quippe et vox ad aures ultro venit, et aurae in nares influunt, et palato ingeritur quod gignat saporem, et corpori nostro adplicantur tactu sentienda.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 6:1)
eamque ἐπιγλωττίδα inter edendum bibendumque operire ac protegere τὴν τραχεῖαν ἀρτηρίαν, ne quid ex esca potuve incideret in illud quasi aestuantis animae iter, ac propterea nihil humoris influere in pulmonem ore ipso arteriae communito.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 7:1)
aura enim quae ex aere procedit, in oculos incidens haurit et exiccat quod male influit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 33:4)
Saucia maiores animos ut pectora gestant, Dum dolor est ictusque recens, et mobile nervis Conamen calidus praebet cruor, ossaque nondum Adduxere cutem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:20)
Sed quia mobilibus facilis turbatur arenis, Nusquam luctando stabilis manet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:35)
arrectis avribus translatio a mutis animalibus, quibus aures mobiles sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1521)
nam cum cetera elementa mobilia sint, sola terra stabilis est, unde et bruta dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2249)
nam proprie fretum est mare naturaliter mobile, ab undarum fervore nominatum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6072)
vibrantibus mobilibus, quia nullum animal tanta celeritate linguam movet, adeo ut triplicem linguam habere videatur, cum una sit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2113)
et est speciosa translatio, quotiens rei mobilis ad inmobilem, vel e contra transfertur officium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3004)
facilesque oculos fert omnia circum physici dicunt ex vino mobiliores oculos fieri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3101)
Plautus faciles oculos habet, id est mobiles vino.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3102)

SEARCH

MENU NAVIGATION