라틴어 문장 검색

quod fuerim moderatior temperatiorque quam in ea parte . quisquam, id me fecisse maxime auctoritate Capitonis ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 29 9:5)
tibi et fuit hoc semper facillimum et vero esse debuit, cuius natura talis est ut etiam sine doctrina videatur moderata esse potuisse, ea autem adhibita doctrina est quae vel vitiosissimam naturam excolere possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 2장 1:6)
hunc oportet et sua sponte esse moderatum et tuis institutis ac praeceptis obtemperare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 3장 2:2)
qua re permagni hominis est et cum ipsa natura moderati tum vero etiam doctrina atque optimarum artium studiis eruditi sic se adhibere in tanta potestate ut nulla alia potestas ab iis quibus is praesit desideretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 7장 4:2)
nullum est enim praetermissum in iis officium diligentis et moderati imperi - eaque si sic coluit ille qui privatus futurus numquam fuit, quonam modo retinenda sunt iis quibus imperium ita datum est ut redderent, et ab iis legibus datum est ad quas revertendum est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 8장 1:3)
animum praebeo ad illius perniciem moderatum, ad rerum eventum lenissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 3 4:5)
nihil potest dici inconsideratius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 178:4)
o cupiditatem inconsideratam!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 25장 3:2)
excursio moderata eaque rara;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 18장 2:8)
quas Isocrates tamen, cum audivisset adulescens in Thessalia senem iam Gorgiam, moderatius temperavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 3:4)
itaque et longiora et breviora iudicat et perfecta ac moderata semper exspectat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 53장 2:1)
interdum enim cursus est in oratione incitatior, interdum moderata ingressio, ut iam a principio videndum sit quem ad modum velis venire ad extremum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 59장 3:1)
in vita tu, quae omni gestu moderatior, omni versu aptior esse debet, in syllaba te peccasse dices?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 장 4:2)
itemque narrationes ut ad suos fines spectent, id est ut planae sint, ut breves, ut evidentes, ut credibiles, ut moderatae, ut cum dignitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 1:3)
Iam mallem Cerberum metueres quam ista tam inconsiderate diceres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION