라틴어 문장 검색

Washingtonii modestia difficulates omnes facillime superavit, et quamvis auctoritas ejus libellis famosis opprobriisque variis notabatur, ejusque ministros rebus sibi a praeside mandatis infideles esse a nonnullis palam praedicabatur, paulumque, quin plebs in defectionem apertam erumperet, abfuit, Washingtonii, tamen, prudentia invicta pacem et concordiam restituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.101)
nasus longulus, et modestiae plenus vultus;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.61)
modestia repugnantiam omnem vicit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.86)
Tanta, insuper, fuit Washingtonii modestia, ut ab exercitu cunctisque civibus carisimus habitus sit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.126)
Modestia mira orna batur vir iste fortis.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.111)
Satis in praesentia nobis sit dicere, eum, praeliis omnibus fortissime sese gessisse, et Washingtonii gratiam, amicitiam, et familiaritatem conciliasse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.125)
lectio adsiduitatem, adsiduitas familiaritatem, familiaritas fiduciam fecerat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:10)
Non, ut in plerisque accidere solet, adsiduitas familiaritatem, familiaritas contemptum illius fecerat, sed ita eum colebat, quasi parentem, ita admirabatur, quasi cotidie novum cerneret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:11)
Iudas de apostolatus fastigio in proditionis tartarum labitur et nec familiaritate convivii nec intinctione buccellae nec osculi gratia frangitur, ne quasi hominem tradat, quem filium Dei noverat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 1:9)
Haec nobis sit litterata laetitia et docta cavillatio vicem planipedis et sabulonis inpudica et praetextata verba iacientis ad pudorem ac modestiam versus imitata.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 9:1)
est enim ingens ei cum Graecarum tragoediarum scriptoribus familiaritas, quod vel ex praecedentibus licet vel ex his quae mox dicentur opinari.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 21:4)
sed si propter hoc a conviviis exulabit, procul hinc facessant et alumnae eius, honestatem dico et modestiam, nec minus cum sobrietate pietatem.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 5:3)
Alios enim relata incitarunt exempla virtutum, alios beneficiorum, nonnullos modestiae, ut et qui aliter agebant saepe auditis talibus ad emendationem venirent.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 21:1)
tanto devinxit amore Hos pudor, hos probitas, castique modestia vultus, Quod, submissa nimis, nulli gravis hospita turbae, Stantis adhuc fati vixit, quasi coniuge victo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:32)
nam tanta inter ipsos familiaritas fuit, ut Ilione, filia Priami, Polymestori nuberet Thracum regi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 152)

SEARCH

MENU NAVIGATION