라틴어 문장 검색

aleam studiosissime lusit, de cuius arte librum quoque emisit, solitus etiam in gestatione ludere, ita essedo alueoque adaptatis ne lusus confunderetur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 33장 2:4)
ex Antonia maiore patrem Neronis procreauit omni parte uitae detestabilem, siquidem comes ad Orientem C. Caesaris iuuenis, occiso liberto suo, quod potare quantum iubebatur recusarat, dimissus e cohorte amicorum nihilo modestius uixit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 5장 1:1)
deinde, ut ingratorum in principem testamenta ad fiscum pertinerent, ac ne impune esset studiosis iuris, qui scripsissent uel dictassent ea;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 32장 2:2)
magistratibus quoque urbicis prouinciarumque praesidibus coercendis tantum curae adhibuit, ut neque modestiores umquam neque iustiores extiterint;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 8장 2:2)
Statura fuit procera, uultu modesto ruborisque pleno, grandibus oculis, uerum acie hebetiore;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 18장 1:1)
Feminarum convivia ineuntium in principio modestus est habitus, dein summa quaeque amicula exuunt paulatimque pudorem profanant, ad ultimum - honos auribus habitus sit - ima corporum velamenta proiciunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 43:1)
Haerebat inter cupiditatem pudoremque et, quo modestius, quod spectabat, adpeteret, pervicacius oblaturos esse credebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 14:3)
Saepe tibi studioso animo venante requirens carmina uti possem mittere Battiadae qui te lenirem nobis, neu conarere tela infesta mihi mittere in usque caput, hunc video mihi nunc frustra sumptum esse laborem, Gelli, nec nostras hic valuisse preces.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 1161)
" Ad exercitum conficiendum, eximiam materiem, viros robustos, virtutisque indubitatae, et causae, de qua certatur, studiosos, hic invenio.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.37)
Illi, vero, qui moderati modestique haberi volebant, nimium Britannis concedi, minimum, vero, accipi, dixere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.39)
Quid studiosa cohors operum struit?
(호라티우스의 첫번째 편지, 033)
''venit enim magnum donandi parca iuventusnec tantum veneris quantum studiosa culinae.
(호라티우스의 풍자, 2권, 05장53)
"Oportet autem huiusmodi inreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, pudicum, prudentem, ornatum, hospitalem, dicibilem, non vinolentum, non percussorem, sed modestum."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:15)
habeat modestam gerulam, nutricium gravem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:25)
rara est adeo concordia formae atque pudicitiae, sanctos licet horrida mores tradiderit domus ac veteres imitata Sabinos, praeterea castum ingenium vultumque modesto sanguine ferventem tribuat natura benigna larga manu (quid enim puero conferre potest plus custode et cum natura potentior omni?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X122)

SEARCH

MENU NAVIGATION