라틴어 문장 검색

Cludere quae cenas lactuca solebat avorum, Dic mihi, cur nostras inchoat illa dapes?
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XIV Lactucae1)
Dic quotus et quanti cupias cenare, nec unum Addideris verbum:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCXVIII Obsonator1)
unde Iuvenalis quis fercula septem secreto cenavit avus?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6374)
unde ait Iuvenalis quis fercula septem secreto cenavit avus?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7263)
apud Romanos etiam cena edita sublatisque mensis primis silentium fieri solebat, quoad ea quae de cena libata fuerant ad focum ferrentur et in ignem darentur, ac puer deos propitios nuntiasset, ut diis honor haberetur tacendo que nos cum intercessit inter cenandum, Graeci quoque θεῶν παρουσίαν dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7302)
Carpathium mare inter Rhodum et Alexandriam, quod obesse dicitur a Carpatho insula, ut Lucilius "Carpathium mare transvectus cenabis Rhodi". et aliter:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3864)
sed ita tacitus tribunatus ut, nisi in eo magistratu cenavisset apud praeconem Granium idque nobis bis narravisset Lucilius, tribunum plebis nesciremus fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 43장 3:6)
is haec loquitur, qui in voluptate nihil ponens negat eum bene cenare, qui omnia ponat in voluptate, et tamen non negat libenter cenasse umquam Gallonium - mentiretur enim - , sed bene.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 32:9)
ille porro [male] prave, nequiter, turpiter cenabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 33:11)
"Cenabo" inquit "apud te," huic lusco familiari meo, C. Sextio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 246:2)
Dicunt enim, cum cenaret Crannone in Thessalia Simonides apud Scopam fortunatum hominem et nobilem cecinissetque id carmen, quod in eum scripsisset, in quo multa ornandi causa poetarum more in Castorem scripta et Pollucem fuissent, nimis illum sordide Simonidi dixisse se dimidium eius ei, quod pactus esset, pro illo carmine daturum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 352:1)
Apud Agathoclem scriptum in historia est Hamilcarem Karthaginiensem, cum oppugnaret Syracusas, visum esse audire vocem, se postridie cenaturum Syracusis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 74:1)
Qui ut cenati quiescerent, concubia nocte visum esse in somnis ei, qui erat in hospitio, illum alterum orare, ut subveniret, quod sibi a caupone interitus pararetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 84:2)
"Apud Agathoclem scriptum in historia est Hamilcarem Karthaginiensem, cum oppugnaret Syracusas, visum esse audire vocem, se postridie cenaturum Syracusis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 74:1)
qui ut cenati quiescerent, concubia nocte visum esse in somnis ei, qui erat in hospitio, illum alterum orare, ut subveniret, quod sibi a caupone interitus pararetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 84:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION