라틴어 문장 검색

Post haec dux volens adhuc amplius urgere et subjugare civitatem Ascalonem, et caeteras urbes sub regno Babyloniae deprimere et debellare Joppen, quae vulgariter Japhet dicitur, antiquo ex termino dirutam reaedificari murisque muniri constituit, quatenus illic portus navium fieret, et ab hac caeteris gentilium civitatibus locus esset resistendi ac nocendi.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 24:3)
Firmata ac munita civitate Japhet, ab omnibus regnis et insulis Christianorum mercatores vitae necessaria afferentes ad ejus portum accedebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 24:4)
Qui confessione delictorum suorum in vera cordis compunctione et lacrymis peracta, Dominici quoque corporis et sanguinis communione percepta, sic spirituali scuto munitus et protectus, ab hac luce subtractus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 42:2)
Capta autem civitate Caiphas, Geldemarus Carpenel, quia eamdem, si caperetur, dono ducis susceperat, quem obiisse nondum sciebat, milites et pedites suos convocat ad civitatem retinendam ac muniendam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 52:1)
Sed copiae Tankradi ampliores et validiores urbis moenia et ejus turres obtinentes, Carpenel et ejus gentem ex urbe expulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 52:2)
Cognita itaque Baldewinus illius benevolentia et fidei constantia, quinquaginta milites in urbe cum illo constituit manere, ad tuenda et retinenda moenia civitatis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 58:8)
Consiliis suorum auditis, Baldewinus terram Jerusalem et civitatis in circuitu muniens custodia fideli, centum et quinquaginta militibus et quingentis peditibus assumptis, ab urbe Jerusalem processit nona hora diei;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 77:1)
in qua mille equites Arabes a Babylonia missi habitabant ad tuenda moenia ejus, ne novi principis virtus subito irrumperet improvisam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 77:4)
Ibi milites Baldewini in tentoriis ante urbis moenia fixis duobus diebus sine [0590A] assultu consederunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 77:5)
Ipse vero et omnis virtus ejus ab Jerusalem movens, in sicco urbem et moenia ejus cinxit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 109:4)
Ad unguem tandem machina perducta et ab exercitu super muros erecta, in sublime porrecta est, ac fortissimi pugnatores in ea constituti ad expugnanda moenia urbisque defensores.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 111:8)
Hic miles magnificus leonem magnum et horribilem, viros et armenta saepius juxta montana devorantem, in regione Joppe die quadam equum pascentem invadere volentem, munitus clypeo aggressus est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 141:3)
Ubi Turcorum custodiam et vires in praesidio reperientes, moenia fortiter assiliunt, et dum hostes ab intus pro anima eis [0620A] resistunt, utrinque plurimi occisi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 58:4)
Is duodecim Turcopolos milites imperatoris Graeciae, inibi ad tuenda moenia constitutos, multa prece et plurima mercede collata, ductores viae acquisivit ejus, quae ducit ad castellum S. Andreae ex hac parte civitatis Antiochiae;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 64:2)
in qua ipse Reymundus ex communi consilio ad tuenda ipsius moenia remansit, eo quod vir cautus et doctus ad resistendum hostibus videretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 84:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION