라틴어 문장 검색

Sed neglegentia nobilitatis augurii disciplina omissa veritas auspiciorum spreta est, species tantum retenta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 9:3)
Magnam molestiam suscepit et minime necessariam primus Zeno post Cleanthes deinde Chrysippus, commenticiarum fabularum reddere rationem, vocabulorum cur quidque ita appellatum sit causas explicare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 63:1)
nam aut inimicitias aut laborem aut sumptus suscipere nolunt aut etiam neglegentia, pigritia, inertia aut suis studiis quibusdam occupationibusve sic impediuntur, ut eos, quos tutari debeant, desertos esse patiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 38:2)
sed videntur labores et molestias, tum offensionum et repulsarum quasi quandam ignominiam timere et infamiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 93:4)
Omnis autem actio vacare debet temeritate et neglegentia nec vero agere quicquam, cuius non possit causam probabilem reddere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 131:1)
Adhibenda praeterea munditia est non odiosa neque exquisita nimis, tantum quae fugiat agrestem et inhumanam neglegentiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 167:5)
Nihil agere autem cum animus non posset, in his studiis ab initio versatus aetatis existimavi honestissime molestias posse deponi, si me ad philosophiam rettulissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 5:1)
Tecta vero, quibus et frigorum vis pelleretur et calorum molestiae sedarentur, unde aut initio generi humano dari potuissent aut postea subveniri, si aut vi tempestatis aut terrae motu aut vetustate cecidissent, nisi communis vita ab hominibus harum rerum auxilia petere didicisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 17:1)
si imprudentes, neglegentiae est, si scientes, temeritatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 90:3)
nam qui locus quietis et tranquillitatis plenissimus fore videbatur, in eo maximae moles molestiarum et turbulentissimae tempestates exstiterunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 2:2)
autem Octavius, homo consularis, non minus longa oratione recusaret, ne adversarius causa caderet ac ne is, pro quo ipse diceret, turpi tutelae iudicio atque omni molestia stultitia adversarii liberaretur?'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 166:2)
quarum rerum neglegentia plerasque causas et maxime privatas - sunt enim multo saepe obscuriores - videmus amitti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 100:11)
in quo est illa quidem magna offensio vel neglegentiae, susceptis rebus, vel perfidiae, receptis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 101:2)
Iam quoniam haec fere maxime sunt in iudicum animis aut, quicumque illi erunt, apud quos agemus, oratione molienda, amor odium iracundia, invidia misericordia, spes laetitia, timor molestia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 206:1)
Par atque una ratio est spei, laetitiae, molestiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 209:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION