라틴어 문장 검색

et, cum exsurgeret, simul adridens 'neque enim' inquit 'tam mihi molestus fuit, quod ius nostrum civile pervellit, quam iucundus, quod se id nescire confessus est.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 265:6)
sed - vel tu nos ineptos licet' inquit 'vel molestos putes - cum ad me in Tusculanum' inquit 'heri vesperi venisset Caesar de Tusculano suo, dixit mihi a se Scaevolam hinc euntem esse conventum, ex quo mira quaedam se audisse dicebat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 13:5)
ita me frater exoravit ne ipsum quidem a studio audiendi nimis abhorrentem, sed me hercule verentem, ne molesti vobis interveniremus, ut huc secum venirem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 14:1)
nos quidem, nisi forte molesti intervenimus, venisse delectat.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 14:5)
Ac mihi quidem non ita molesti sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 77:3)
molestus magno opere non ero;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 85:8)
Omnium seditionum genera, vitia, pericula conlegi eamque orationem ex omni rei publicae nostrae temporum varietate repetivi conclusique ita, ut dicerem, etsi omnes semper molestae seditiones fuissent, iustas tamen fuisse non nullas et prope necessarias.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 199:1)
Et tu "certe negaram te molestum futurum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 259:7)
unum, ut molesto aut difficili argumento aut loco non numquam omnino nihil respondeam, quod forsitan aliquis iure inriserit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 294:2)
Verum, si placet, quoniam haec satis spero vobis quidem certe maioribus molesta et putida videri, ad reliqua aliquanto odiosiora pergamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 51:1)
Qua re Coracem istum veterem patiamur nos quidem pullos suos excludere in nido, qui evolent clamatores odiosi ac molesti, Pamphilumque nescio quem sinamus in infulis tantam rem tamquam puerilis delicias aliquas depingere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 81:1)
narrationes aut amputandae, quae laedunt, aut relinquendae, si totae sunt molestae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 1:4)
aut enim nullus esse potest, aut sit sane, ut visus est, modo ne sit molestus, aut scire istarum rerum nihil aut, etiamsi maxime sciemus, nec meliores ob eam scientiam nec beatiores esse possumus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 51:2)
sed tamen, nisi molestum est, ex tribus istis modis rerum publicarum velim scire quod optimum iudices.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 77:4)
Volumus sane, nisi molestum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 8:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION