라틴어 문장 검색

Et videntes virtutem regni et impetum exercituum diverterunt se ab eis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장47)
ecce enim bellum ex adverso nostrum, aqua vero Iordanis hinc et inde, et paludes et saltus, et non est locus divertendi.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장45)
Et extendit Ionathas manum suam percutere Bacchidem, et divertit ab eo retro.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장47)
Et divertit Ionathas ad Arabas, qui vocantur Zabadaei, et percussit eos et accepit spolia eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장31)
trahebatur in diversa, hinc meritis Antonii, cuius ductu confectum haud dubie bellum erat, inde Muciani epistulis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 80장4)
sed cum obstinatius omnia agi uideret et designatos etiam consules e parte diuersa, senatum litteris deprecatus est, ne sibi beneficium populi adimeretur, aut ut ceteri quoque imperatores ab exercitibus discederent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 29장 2:1)
et C. procreauit, a quibus duplex Octauiorum familia defluxit condicione diuersa, siquidem Gnaeus et deinceps ab eo reliqui omnes functi sunt honoribus summis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 2장 2:2)
Iulius Saturninus hoc amplius tradit, cum peracta proscriptione M. Lepidus in senatu excusasset praeterita et spem clementiae in posterum fecisset, quoniam satis poenarum exactum esset, hunc e diuerso professum, ita modum se proscribendi statuisse, ut omnia sibi reliquerit libera.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 2:1)
9 Quapropter superiora notantibus innotescere debet nec siculum nec apulum esse illud quod in Ytalia pulcerrimum est vulgare, cum eloquentes indigenas ostenderimus a proprio divertisse.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 108:1)
4. Itaque si tuscanas examinemus loquelas, et pensemus qualiter viri prehonorati a propria diverterunt, non restat in dubio quin aliud sit vulgare quod querimus quam quod actingit populus Tuscanorum.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 123:1)
Horum aliquos a proprio poetando divertisse audivimus, Thomam videlicet et Ugolinum Bucciolam Faventinos.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 128:3)
quoniam, si fuisset, maximus Guido Guinizelli, Guido Ghisilerius, Fabrutius et Honestus et alii poetantes Bononie nunquam a proprio divertissent:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 141:4)
Cumque arderet cotidie aut ad Aegypti monasteria pergere aut Mesopotamiae invisere choros vel certe insularum Dalmatiae, quae Altino tantum freto distant, solitudines occupare, avunculum pontificem deserere non audebat tota in illo cernens exempla virtutum domique habens, unde disceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:9)
"Quot monasteria capta, quantae fluviorum aquae humano cruore mutatae sunt!"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:19)
Quamquam illa simili liberalitate erga clericos et monachos ac virgines fuerit - quod monasterium non illius opibus sustentatum est?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION