라틴어 문장 검색

quod ut possit, paulisper lumina eius mortalium rerum nube caligantia tergamus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IV 1:12)
Eccuius umquam facinoris manifesta confessio ita iudices habuit in seueritate concordes ut non aliquos uel ipse ingenii error humani uel fortunae condicio cunctis mortalibus incerta summitteret?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 3:32)
Atqui et tu insita nobis omnem rerum mortalium cupidinem de nostri animi sede pellebas et sub tuis oculis sacrilegio locum esse fas non erat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VIII 4:3)
— Hocine interrogas, an esse me sciam rationale animal atque mortale?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:24)
At, omnium mortalium stolidissime, si manere incipit fors esse desistit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:35)
Quouis iudice de opum dignitatumque me cum possessione contende et si cuiusquam mortalium proprium quid horum esse monstraueris ego iam tua fuisse quae repetis sponte concedam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:6)
Cum igitur praecipua sit mortalibus uitae cura retinendae, o te, si tua bona cognoscas, felicem, cui suppetunt etiam nunc quae uita nemo dubitat esse cariora.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 1:13)
Sed delicias tuas ferre non possum, qui abesse aliquid tuae beatitudini tam luctuosus atque anxius conqueraris.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:6)
adeo perexigua sunt quae fortunatissimis beatitudinis summam detrahunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:17)
Quid igitur, o mortales, extra petitis intra uos positam felicitatem?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:1)
Atque ut agnoscas in his fortuitis rebus beatitudinem constare non posse, sic collige.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:7)
Quodsi multos scimus beatitudinis fructum non morte solum uerum etiam doloribus suppliciisque quaesisse, quonam modo praesens facere beatos potest quae miseros transacta non efficit?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 3:16)
scis, inquam, ipsa minimum nobis ambitionem mortalium rerum fuisse dominatam;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:2)
Quid, o superbi, colla mortali iugo
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 7:1)
Mortalis aura nominis,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIV 24:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION