라틴어 문장 검색

13. In eo proculdubio, ut in caeteris mortalibus universis (ac praecipue in regibus), fortuna influxum quaedam habebat in mores, et mores vicissim in fortunam.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 12:1)
Hoc vero licet aggressu infinitum quiddam videri possit ac supra vires mortales, tamen idem tractatu sanum invenietur ac sobrium, magis quam ea quae adhuc facta sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:10)
neque Instaurationem nostram, ut quiddam infinitum et ultra mortale, fingant et animo concipiant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 10:8)
Quod si cui mortalium cordi et curae sit, non tantum inventis haerere atque iis uti, sed ad ulteriora penetrate;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 10:6)
et maneat tantum admiratio, illa nunc tandem alicui mortalium in mentem venire potuisse, aut cogitationem cujuspiam subiisse:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 172:4)
non ulli mortalium curae aut cordi fuisse, ut intellectui humano ab ipso sensu et experientia ordinata et bene condita via aperiretur et muniretur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 183:4)
Nos certe vitam mortalem non vivimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 234:2)
sed in hoc nati sumus, ut posteritas de nobis portenta narret et praedicet:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 234:3)
Verum ad hujus inductionis, sive demonstrationis, instructionem bonam et legitimam quamplurima adhibenda sunt, quae adhuc nullius mortalium cogitationem subiere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 252:7)
Si qui diffidant, me videant, hominem inter homines aetatis meae civilibus negotiis occupatissimum, nec firma admodum valetudine (quod magnum habet temporis dispendium), atque in hac re plane protopirum, et vestigia nullius sequutum, neque haec ipsa cum ullo mortalium communicantem, et tamen veram viam constanter ingressum et ingenium rebus submittentem, haec ipsa aliquatenus (ut existimamus) provexisse:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 273:3)
'Primum frugiferos foetus mortalibus aegris Dididerant quondam praestanti nomine Athenae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 322:1)
E recentiore Graecorum schola quidam, rem ad examen vocans, haeret attonitus dum excogitare nequit quorsum mortales amarent mendacium ipsius mendacii causa, cum nec voluptati sit, ut mendacia poetarum, nec utilitati, ut illa mercatorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:7)
Unde et facultates eae, quibus capitur pars illa in animis mortalium stulta, sunt omnium potentissimae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:12)
Cum vero viri tam prudentes extiterint, tantoque robore et severitate animi praediti, tamquam impensi amatores sui, liquido probatur eos felicitatem suam (licet vix maior mortalibus ullis obtigerit) veluti mutilam dixisse, nis per hasce amicitas facta fuisset integra et perfecta.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:16)
Homines mortales sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 8:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION