라틴어 문장 검색

item mel coctum, pira immatura, sorba, magisque ea, quae torminalia vocantur, mala cotonea, et punica, oleae vel albae vel permaturae, myrta, palmulae, purpurae, murices, vinum resinatum vel asperum, item meracum, acetum, mulsum quod inferbuit, item defrutum, passum, aqua vel tepida vel praefrigida, dura, id est ea quae tarde putescit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXX De his quae alvum adstringunt. 3:1)
Valentior tamen ad id omnis farina est ex mulso, quam ex aqua cocta.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXXIII De his quae materiam evocant, reprimunt, molliunt, calefaciunt, durant, aut emolliunt. 5:2)
At si diu frigus est, et torpor, et jactatio corporis, non alienum est in ipsa febre dare mulsi tres aut quatuor cyathos, vel cum cibo vinum bene dilutum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IX Curatio lentarum febrium. 2:1)
si verendum est, ne deficiat, tum et intrita ex hoc, et hoc ipsum austerum quidem, sed tamen tenue, meraculum, egelidum subinde et liberaliter dandum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 4:1)
si alternis, post graviorem sorbitio, post leviorem mulsa aqua.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XX De Lethargicis. 5:5)
si est, egelidum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 13:4)
si non est, scammoniam potui dare, vel cum aqua betam albam contritam, vel cum aqua mulsa nuces amaras absinthium, anisum, sic ut pars hujus minima sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXIV De Regio morbo. 2:6)
V, 25, 8 et passim) desiit, transeundum ad faciles quidem, sed tamen validiores et frigidos cibos, frigidamque aquam, sic, ut ab egelidis tamen initium fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXVII De resolutione nervorum. 16:4)
Quo levato, si in destillatione crassa facta pituita est, vel in gravedine nares magis patent, balneo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida, fovendum os caputque;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, CAPUT V [2]. De destillatione ae gravedine. 4:1)
Tum commodum est, hyssopum, vel nepetam, vel thymum, vel absinthium, vel etiam furfures, aut ficus aridas cum mulsa aqua decoquere, eaque gargarizare:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 3:1)
Quidquid autem eas levarit, incipiendum est ab humidis, maximeque aqua mulsa decocta:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 4:4)
Sumenda deinde jejuno potui mulsa aqua, cum qua vel hyssopus cocta, vel contrita capparis radix sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VIII De difficultate spirandi. 3:4)
potui vero aqua mulsa, in qua hyssopum, aut ruta decocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 4:6)
cum hac sorbile ovum, nuclei pinei ex melle, panis vel elota alica ex aqua mulsa:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 3:2)
ubi in incremento constitit, quantum res patitur, ab omnibus abstinendum est, praeterquam aqua egelida.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 3:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION