라틴어 문장 검색

et verbum verbo, par pari ut respondeas, Ne te iratus suis saevidicis dictis protelet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 4121)
nam et geminatio verborum habet vim, leporem alias, et paululum immutatum verbum atque deflexum, et eiusdem verbi crebra tum a primo repetitio, tum in extremum conversio, et in eadem verba impetus et concursio adiunctio et progressio, et eiusdem verbi crebrius positi quaedam distinctio et revocatio verbi, et illa quae similiter desinunt aut quae cadunt similiter aut quae paribus paria referuntur aut quae sunt inter se similia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 34:3)
postquam traiecimus Hellespontum, priusquam castra regia, priusquam aciem videremus, cum communis Mars et incertus belli eventus esset, de pace vobis agentibus quas pares paribus ferebamus condiciones, easdem nunc victores victis ferimus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 519:1)
par pari datum hostimentumst, opera pro pecunia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 327)
De istac re argutus es, ut par pari respondeas, ad mandata claudus caecus mutus mancus debilis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 3, scene 495)
Par pari respondes dicto.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 2140)
euge, par pari aliud autem quod cupiebam contigit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 320)
Par pari respondet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 1101)
Unde utriusque lectionis studio scole nostre vehementer multiplicate, quanta mihi de pecunia lucra, quantam gloriam compararent ex fama te quoque latere non potuit.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT 1:4)
Cum autem in divina scriptura non minorem mihi gratiam quam in seculari Dominus contulisse videretur, ceperunt admodum ex utraque lectione scole nostre multiplicari et cetere omnes vehementer attenuari.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 4:3)
Et plus, sciat Deus, ut arbitror, uno anno in terrenis commodis sunt multiplicate quam ego per centum si ibi permansissem;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 5:2)
Ad has itaque dissolvendas controversias cum me sufficere arbitrarentur, quem quasi ab ipsis cunabulis in philosophiae studiis, ac praecipue dialecticae, quae omnium magistra rationum videtur, conversatum sciant, atque experimento, ut aiunt, didicerint, unanimiter postulant ne talentum mihi a Domino commissum multiplicare differam;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:11)
Sed fortassis, inquies, quia quo melius est quodlibet bonum ejus, multiplicatio ejus melior esset, atque ita illud summum bonum quod dicitur Deus, melius fore multiplicatum quam unicum, et si ipsum extollere cupimus ac magnificare, magis ipsum multiplex quam simplex praedicandum esse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:1)
Quare adversarii in furorem versi quasi ludendo ad signum eum toto corpore sagittarum telis confodiunt, multiplicantes acerbitatem cruciatus crebris telorum iactibus, quoniam vulnera vulneribus imprimebant dum iacula iaculis locum dabant.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:6)
Cunque inito consilio omnes pari affectu ad id concurrerent decreverunt ut cornibus vel tubis ductilibus singuli contenti essent, quatinus circumcirca pervagantes vocibus aut tubarum strepitu sibi mutuo innuerent, ne aut lustrata repeterent aut non lustrata desererent.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 14:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION