라틴어 문장 검색

frontes atque omne cupressus intexit plorata latus, iamque ardua ferro signati capita et frugum libamine puro in vulnus cecidere greges;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권198)
"det pulchra suis libamina virtus manibus, atque utinam plures innectere pergas, Phoebe, moras, semperque novis bellare vetemur casibus, et semper Thebe funesta recedas!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권284)
dextri gyro et vibrantibus hastis hac redeunt, raptumque suis libamen ab armis quisque iacit, seu frena libet seu cingula flammis mergere seu iaculum summae seu cassidis umbram, multa gemunt extra raucis concentibus agri, et lituis aures circum pulsantur acutis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권77)
lacrimis altaria sudant, maestarumque super libamina secta comarum pendent et vestes mutata sorte relictae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권248)
de quo nimirum constat, quia, etsi fonte baptismatis non est ablutus, sui tamen est sanguinis lauacro mundatus, ac regni caelestis dignus factus ingressu.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 3:3)
si vis, potes me mundare, qua ille sententia non plus de Christo quid peteret prodidit, quam quid crederet publicavit, ergone cum sis procul ambiguo primus omnium toto, qua patet, orbe pontificum, cum praerogativae subiciatur, cum censurae tuae adtremat etiam turba collegii, cum in gravitatis vestrae comparationem ipsa etiam grandaevorum corda puerascant, cum post desudatas militiae Lirinensis excubias et in apostolica sede novem iam decursa quinquennia utriusque sanctorum ordinis quendam te conclamatissimum primipilarem spiritalia castra venerentur, tu nihilominus hastatorum antesignanorumque paulisper contubernio seque-stratus ultimos calones tuos lixasque non despicis et ad extimos trahariorum, qui per insipientiam suam adhuc ad carnis sarcinas sedent, crucis diu portatae vexilla circumfers ac manum linguae porrigis in conscientia vulneratis?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:4)
Igitur, postquam naturae vicinitati eum localis viciniat affinitas, haec illum signans ex nomine, cum salutis libamine, ei osculi libamen apposuit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:9)
Mundare," et tetigit eum et mundatus est."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 8:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION