라틴어 문장 검색

te quoque naturae sacris mundique vacantem, emeritum pridem desudatisque remotum iudiciis eadem rursum complexa potestas evehit et reducem notis imponit habenis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:5)
ille ferox unoque tegi non passus Olympo inmensum per inane volat finemque perosus parturit innumeros angusto pectore mundos.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:40)
sidera cur septem retro nitantur in ortus obluctata polo;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:51)
iam sidera cunctae liquimus et placidas inter discurrimus urbes.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:87)
sive parens Augusta fuit, seu forte reluxit divi sidus avi, seu te properantibus astris cernere sol patiens caelum commune remisit.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:105)
quo dextra regatur sidere;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:262)
Arctoa parat convexa Bootes, australes reserat portas succinctus Orion invitantque novum sidus, pendentque vicissim quas partes velit ipse sequi, quibus esse sodalis dignetur stellis aut qua regione morari.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:68)
Inferni raptoris equos adflataque curru sidera Taenario caligantesque profundae Iunonis thalamos audaci promere cantu mens congesta iubet.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:1)
quae te fortuna supernis abstulit et tanto damnavit sidera luctu?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:129)
sunt altera nobis sidera, sunt orbes alii, lumenque videbis purius Elysiumque magis mirabere solem cultoresque pios;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:158)
liquidis incumbunt patribus udae Naides et taciti mirantur sidera Fauni.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:10)
dixit et horrendo concussit sidera motu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:25)
tunc omnia rebar consilio firmata dei, qui lege moveri sidera, qui fruges diverso tempore nasci, qui variam Phoeben alieno iusserit igni compleri Solemque suo, porrexerit undis litora, tellurem medio libraverit axe.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:3)
heu nescis quid fata tibi, quid sidera debent, quid Fortuna parat:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:63)
te nobis trepidae sidus ceu dulce carinae ostendere dei, geminis quae lassa procellis tunditur et victo trahitur iam caeca magistro.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:139)

SEARCH

MENU NAVIGATION