라틴어 문장 검색

pudicitiam prae ceteris sobrietatemque sectari, quod tam laudandum in iuventute quam rarum, summatibus deinceps et tunc comiti civitatis non minus opportunis quam frequentibus excubiis agnosci innotescere familiarescere, sicque eius in dies sedulitas maiorum sodalitatibus promoveri;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 5:1)
ad hoc, et cum me defetigatum ab excubiis ad deversorium crepusculascens hora revocaverat, vix dabatur luminibus inflexis parvula quies;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 2:1)
quem licet primum in medio plebis heremitidis sanctificationis oleo legiferi fratris dextra perfuderit, filios eius in similis officii munia vocans, tamen ipsius super Ithamare et Eleazaro felicitatem Nadab et Abiu fulminibus afflati decoloravere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Principio salutem. 3:2)
ingens reserat tibi limen honorum Caesar et Ausonii committit munia ferri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii70)
non impacatis regum advigilantia somnis pila, nec alterna ferri statione gementes excubiae nec cura mero committere gemmas atque aurum violare cibis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권43)
ille rapi Teumeson ait noctisque per umbras nuntiat excubiis vigiles arsisse Plataeas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권166)
vario producunt sidera ludo ante domos intraque, ipsaeque ad moenia marcent excubiae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권111)
dat tessera signum excubiis, positaeque vices;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권9)
Quod terrae vorant urbes, quod insulas maria fraudant, quod externa atque interna bella dilaniant, quod regnis regna conpulsant, quod fames et lues et locales quaeque clades et frequentiae plerumque mortium vastant, quod humiles sublimitate, sublimes humilitate mutantur, quod iustitia rarescit, iniquitas increbrescit, bonarum omnium disciplinarum cura torpescit, quod etiam officia temporum et elementorum munia exorbitant, quod et monstris et portentis naturalium forma turbatur, providenter scripta sunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 20장 2:1)
Nam utique suas primo statuas et imagines et aedes tuerentur, quae, ut opinor, Caesarum milites excubiis salva praestant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 29장 1:2)
Caelum denique debellet imperator, caelum captivum triumpho suo invehat, caelo mittat excubias, caelo vectigalia imponat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 30장 1:7)
eum iura redditurum obiturumque alia regis munia esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 426:10)
censum enim instituit, rem saluberrimam tanto futuro imperio, ex quo belli pacisque munia non viritim, ut ante, sed pro habitu pecuniarum fierent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 434:1)
quae senis munia in bello sint, iis se non defuturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 250:2)
non alias militi familiarior dux fuit omnia inter infimos militum haud gravate munia obeundo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 356:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION