라틴어 문장 검색

Haec de historia ecclesiastica Brittaniarum, et maxime gentis Anglorum, prout uel ex litteris antiquorum, uel ex traditione maiorum, uel ex mea ipse cognitione scire potui, Domino adiuuante digessi Baeda famulus Christi, et presbyter monasterii beatorum apostolorum Petri et Pauli, quod est ad Uiuraemuda, et Ingyruum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 3:2)
Historiam ecclesiasticam nostrae insulae ac gentis in libris V. Martyrologium de nataliciis sanctorum martyrum diebus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIV. 4:17)
Candide Liber, ades - sic sit tibi mystica uitis semper, sic hedera tempora uincta feras - aufer et, ipse, meum, pariter medicande, dolorem:
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 61)
Excepto etiam, quod a perpetuo proposito recedere non debemus vincendi in bono malum, illud quoque prudentia tua cogitet quod causas ecclesiasticas insinuare vobis nemo praeter ecclesiasticos curat.
(아우구스티누스, 편지들, 27. (A. D. 409 Epist. C) Domino Eximio Meritoque Honorabili Insigniterque Laudabili Filio Donato Augustinus In Domino salutem 2:3)
Natura igitur suo gressui laxiores concedens habenas, solemnem occursum solemniter exhibendo, oscula nullo illicitae Veneris fermentata veneno, sed mystici signantia cupidinis amplexus, etiam mysticae dilectionis concordiam figurantes, Genio exhibuit adventanti.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 93:1)
porro Alchfrid magistrum habens eruditionis Christianae Uilfridum uirum doctissimum (nam et Romam prius propter doctrinam ecclesiasticam adierat, et apud Dalfinum archiepiscopum Galliarum Lugdoni multum temporis egerat, a quo etiam tonsurae ecclesiasticae coronam susceperat), huius doctrinam omnibus Scottorum traditionibus iure praeferendam sciebat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 1:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION