라틴어 문장 검색

complures enim Graecis institutionibus eruditi ea quae didicerant cum civibus suis communicare non poterant, quod illa quae a Graecis accepissent Latine dici posse diffiderent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 8:2)
Neque enim dici potest in ulla rerum institutione non esse aliquid extremum atque perfectum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 35:1)
Omnis enim, quae [a] ratione suscipitur de aliqua re institutio, debet a definitione proficisci, ut intellegatur, quid sit id, de quo disputetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 9:3)
Quorum autem officiorum praecepta traduntur, ea quamquam pertinent ad finem bonorum, tamen minus id apparet, quia magis ad institutionem vitae communis spectare videntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 10:5)
Ac mea quidem sententia omnis ratio atque institutio vitae adiumenta hominum desiderat, in primisque ut habeat, quibuscum possit familiares conferre sermones;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 51:1)
Magna nobis pueris, Quinte frater, si memoria tenes, opinio fuit L. Crassum non plus attigisse doctrinae, quam quantum prima illa puerili institutione potuisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 1:1)
deinde rem narrare, et ita ut veri similis narratio sit, ut aperta, ut brevis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 80:2)
quae enim praecepta principiorum et narrationum esse voluerunt, ea in totis orationibus sunt conservanda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 81:3)
Iam vero narrationem quod iubent veri similem esse et apertam et brevem, recte nos admonent:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 83:1)
quod haec narrationis magis putant esse propria quam totius orationis, valde mihi videntur errare;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 83:2)
" Atque utroque in genere et similitudinis et dissimilitudinis exempla sunt ex aliorum factis aut dictis aut eventis et fictae narrationes saepe ponendae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 169:3)
salsa, ac tamen a te ipso ficta [tota] narratio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 240:2)
sed ut in illo superiore genere vel narrationis vel imitationis vitanda est mimorum et ethologorum similitudo, sic in hoc scurrilis oratori dicacitas magno opere fugienda est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 244:2)
in quibus est narratio, res sane difficilis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 264:2)
exprimenda enim sunt et ponenda ante oculos ea, quae videantur et veri similia, quod est proprium narrationis, et quae sint, quod ridiculi proprium est, subturpia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 264:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION