라틴어 문장 검색

. Idaeus prora fremuit leo, tigris puppe sedet Gangetica.
(세네카, 오이디푸스 6:33)
naufraga, terris mare dum coactis
(세네카, Troades 1062:1)
si libitum tibi erit, Lernaeas pugnet ad hydras et tibi ab Hesperio mala dracone ferat, taetra venena libens et naufragus ebibat undas, et numquam pro te deneget esse miser:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 24b7)
et tabula una duos poterit componere amantis, prora cubile mihi seu mihi puppis erit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 26b8)
ite agite, expertae bello, date lintea, prorae, et solitum, armigeri, ducite munus, equi!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 47)
saxa triumphalis fregere Capherea puppes, naufraga cum vasto Graecia tracta salost.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 748)
tuque tuo Colchum propellas remige Phasim, Peliacaeque trabis totum iter ipse legas, qua rudis Argoa natat inter saxa columba in faciem prorae pinus adacta novae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 224)
quod mihi non patrii poterant avertere amici, eluere aut vasto Thessala saga mari, hoc ego--non ferro, non igne coactus, at ipsa naufragus Aegaea (vera fatebor) aqua.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 246)
"solue metu patriam, quae nunc te uindice freta imposuit prorae publica uota tuae."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 623)
"quodque uehunt prorae Centaurica saxa minantis, tigna caua et pictos experiere metus."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 629)
Nos tamen rectam comite arte proram, nil tumescentes veriti procellas, sistimus portu, geminae potiti fronde coronae, Quam mihi indulsit populus Quirini, blattifer vel quam tribuit senatus, quam peritorum dedit ordo consors iudiciorum, Cum meis poni statuam perennem Nerva Traianus titulis videret, inter auctores utriusque fixam bybliothecae;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:8)
talis in Isthmiaeos probatus ab aequore portus naufragus imposita iacuit sub matre Palaemon;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus79)
pulsat metus undique et undique frater, ac velut hiberno deprensus navita ponto, cui neque Temo piger neque amico sidere monstrat Luna vias, medio caeli pelagique tumultu stat rationis inops, iamiamque aut saxa malignis exspectat submersa vadis aut vertice acuto spumantes scopulos erectae incurrere prorae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권127)
"Ecce autem aerata dispellens aequora prora Pelias intacti late subit hospita ponti pinus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권132)
"quatiunt impulsibus illi nunc freta, nunc muros, sed nec spumantia cedunt aequora, et incussae redeunt a turribus hastae, ipse graves fluctus clavumque audire negantem lassat agens Tiphys palletque et plurima mutat imperia ac laevas dextrasque obtorquet in undas proram navifragis avidam concurrere saxis, donec ab extremae cuneo ratis Aesone natus Palladios oleae, Mopsi gestamina, ramos extulit et socium turba prohibente poposcit foedera;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권152)

SEARCH

MENU NAVIGATION