라틴어 문장 검색

o ego ne possim tales sentire dolores, quam mallem in gelidis montibus esse lapis, stare uel insanis cautes obnoxia uentis, naufraga quam uasti tunderet unda maris!
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 45)
quilibet nautarum vectorumque tranquillo mari gubernare potest;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 105:1)
Coelius unus, praeterquam quod non mersas fluctibus naves, ceteros omnes caelestes maritimosque terrores, postremo abreptam tempestate ab Africa classem ad insulam Aegimurum inde aegre correctum cursum exponit, et prope obrutis navibus iniussu imperatoris scaphis, haud secus quam naufragos, milites sine armis cum ingenti tumultu in terram evasisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 382:1)
nec minorem de legionibus peditum victoriam habetis, quae nocturna fuga vobis subtractae naufragorum trepidatione passim natantium flumen compleverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 669:1)
denique sequentia dictum hoc explanant, ut 'ac frena ferox spumantia mandit'. spumantia spumas moventia, ut 'naufragum mare', quod naufragos facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1354)
nam cum 'vector' sit proprie qui vehit, invenimus etiam eum vectorem dici qui vehitur, ut Lucanus vectoris patiens tumidum supernatat amnem (4.133). tale est et 'formidolosus';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 725)

SEARCH

MENU NAVIGATION