라틴어 문장 검색

Hic vero iam Caesar ultro Mosellam navali ponte transgreditur ipsumque Rhenum et Hercyniis hostem quaerit in silvis;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLICUM 14:2)
Ac primum proximorum aedificiorum atque navalium incendio infestorum hostium tela summovit, mox in paeninsulam Pharon subitus evasit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 59:1)
Quodque in annua caeli conversione fieri solet, ut mota sidera tonent ac suos flexus tempestate significent, sic tum Romanae dominationis, id est humani generis, conversione penitus intremuit omnique genere discriminum, civilibus, externis, servilibus terrestribus ac navalibus bellis omne imperii corpus agitatum est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, RES SUB CAESARE AUGUSTO 7:2)
Quippe interciso Herculanae viae limite refossisque litoribus Lucrinus lacus mutatus in portum eique interrupto medio additus est Avernus, ut in illa aquarum quiete classis exercita imaginem belli navalis agitaret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 6:1)
Asclepiades autem, vir inter Graecos adprime doctus ac diligens, carchesia a navali re existimat dicta.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 5:1)
Ait enim navalis veli partem inferiorem πτέρναν vocari, at circa mediam ferme partem τράχηλον dici;
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 5:2)
Ac sane animadverti ego apud Graecos multa poculorum genera a re navali cognominata, ut carchesia supra docui, ut haec cymbia, pocula procera ac navibus similia.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 9:3)
Rheni gelidis quod fugit ab undis, Oceanumque vocans incerti stagna profundi, Territa quaesitis ostendit terga Britannis?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:28)
Celsos ut Gallia currus Nobilis, et flavis sequeretur mixta Britannis!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:41)
Exhausit totas quamvis delectus Athenae, Exiguae Phoebea tenent navalia puppes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:7)
Spes victis telluris abit, placuitque profundo Fortunam tentare mari Non robore picto Ornatas decuit fulgens tutela carinas, Sed rudis, et qualis procumbit montibus arbor, Conseritur stabilis navalibus area bellis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:1)
et emeritas repetunt navalibus alnos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:5)
Navali plurima bello Ensis agit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:33)
navalia paucae Praecipiti tenuere fuga.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:75)
508 Navalis fit pugna.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권26)

SEARCH

MENU NAVIGATION