라틴어 문장 검색

"tunc primum ex animis praeceps amentia cessit, nec ratis illa salo, sed divum sera per aequor iustitia et poenae scelerum adventare videntur."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권140)
Et iam sacrifici subitus per tecta Lycurgi nuntius implerat lacrimis ipsumque domumque, ipsum adventantem Persei vertice sancto montis, ubi averso dederat prosecta Tonanti, et caput iratis rediens quassabat ab extis, hic sese Argolicis immunem servat ab armis haud animi vacuus, sed templa araeque tenebant, necdum etiam responsa deum monitusque vetusti exciderant voxque ex adytis accepta profundis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권237)
tunc quod pecus utile bello vallem infestabat, trepidas spumare per herbas, signa adventantis, clausaeque adamante perenni dissiluere fores.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권24)
nec enim ignibus artus conditus aut maesta niger adventabat ab urna, sed belli sudore calens, clipeumque cruentis foribus et scissi respersus pulvere campi, necdum illum aut trunca lustraverat obvia taxo Eumenis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권2)
"an quia plebes externa Inachiis huc adventamus ab oris?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권136)
Iamque ruunt, primusque virum concurrere pulvis incipit, et spatiis utrimque aequalibus acti adventant mediumque vident decrescere campum, iam clipeus clipeis, umbone repellitur umbo, ense minax ensis, pede pes et cuspide cuspis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권167)
Ecce autem hortatus Eteoclis et arma secuti, lecta manus, iuvenes, quos nec Tritonia bello, nec prope conlata sprevisset cuspide Mavors, adventant;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권48)
"et illum adventare ferunt portis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권90)
id cuique spectatissimum sit quod necopinato viri adventu occurrerit oculis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 587:3)
primo Aricinos res necopinata perculerat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 155:2)
Volscos consilii poenam non metuentes necopinata res perculit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 233:1)
necopinata etiam res plus trepidationis fecit, quod nihil minus quam ne victus ac prope in castris obsessus hostis memor populationis esset timeri poterat, agrestesque pavidi incidentes portis non populationem nec praedonum parvas manus, sed omnia vano augentes timore exercitus et legiones adesse hostium et infesto agmine ruere ad urbem clamabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 26:1)
et a Volscis et Aequis statum iam ac prope sollemne in singulos annos bellum timebatur, propiusque aliud malum necopinato exortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 169:1)
ipse parte copiarum parvo circuitu locum maxime secretum ab tumultu petit unde ex necopinato aversum hostem invadat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 294:6)
quemadmodum bellum minore quam timuerant dimicatione erat perfectum, sic in urbe ex tranquillo necopinata moles discordiarum inter plebem ac patres exorta est, coepta ab duplicando quaestorum numero.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 460:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION