라틴어 문장 검색

nam plane ita putaverunt, cum religio, cum pudicitia, cum iudiciorum fides, cum senatus auctoritas concidisset, fore ut aperte victrix nequitia ac libido poenas ab optimo quoque peteret sui doloris quem improbissimo cuique inusserat severitas consulatus mei.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 15:2)
quod consilium nostrum, etsi quanta sit aviditas hominum non sine causa talis victoriae scio, tamen vobis probari spero.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 24 4:2)
sed me quaedam tenet propter singularem amorem infinita in te aviditas gloriae quamquam illud existimo, cum iam tibi Asia sic uti uni cuique sua domus nota esse debeat, cum ad tuam summam prudentiam tantus usus accesserit, nihil esse quod ad laudem attineat quod non tu optime perspicias et tibi non sine cuiusquam hortatione in mentem veniat cotidie.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 16장 1:3)
honesta, credo, in eius modi domo, si domus haec habenda est potius quam officina nequitiae ac deversorium flagitiorum omnium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 46장 2:4)
sin autem propter aviditatem pecuniae nullum quaestum turpem putas, cum isti ordini ne honestus quidem possit esse ullus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장 1:4)
scio dolorem non esse nequitiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 29:7)
cui contrarium vitium nequitia dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 17:5)
frugalitas, ut opinor, a fruge, qua nihil melius e terra, nequitia ab eo (etsi erit hoc fortasse durius, sed temptemus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 18:1)
psychomantium 277 10) nequitia (ἀκολασία) 326 5. 6, (= vitium) 294 29 nervi animi, virtutis 376 15 293 29 nomina rebus imposita 248 17 nosce te 243 16 436 7 νόσημα (ψυχῆσ) 372 10 notio (ἔννοια) 246 16 387 22 417 22 novus v. ἀπροσδόκητοσ numerus (ap.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, II. RES MEMORABILES ET VOCABULA MEMORABILIA.146)
ciconia etiam, grata peregrina hospita pietaticultrix gracilipes crotalistria, avis exul hiemis, titulus tepidi temporis, nequitiae nidum in caccabo fecit modo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:10)
At ille non indelectatus nequitia mea, postquam diu questus est deceptum se et derisum traductumque inter condiscipulos, quibus iactasset censum meum, videris tamen inquit non ero tui similis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 87:8)
Idcirco virtus medio iacet obruta caeno, nequitiae classes candida vela ferunt.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 9:4)
verum decepta aviditas Et quem tenebat ore dimisit cibum, Nec quem petebat potuit adeo adtingere.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis per fluvium carnem ferens.3)
Verum est aviditas dives et pauper pudor.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Iuvencus, leo, et praedator.11)
Si vero accessit consiliator maleficus, Vis et nequitia quicquid oppugnant, ruit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila et cornix.2)

SEARCH

MENU NAVIGATION