라틴어 문장 검색

Nam clausae pascuntur anates, querquedulae, boscides, phalerides,3 similesque volucres, quae stagna et paludes rimantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 1:2)
Sed antiquissimum est, cum quis nessotrophion constituere volet, ut praedictarum avium circa paludes, in quibus plerumque fetant, ova colligat, et cohortalibus gallinis subiciat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 15장 7:3)
ac si quis tot casus vita superaverit, trahi adhuc diversas in terras ubi per nomen agrorum uligines paludum vel inculta montium accipiant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장5)
praemisso Caecina ut occulta saltuum scrutaretur pontesque et aggeres umido paludum et fallacibus campis inponeret, incedunt maestos locos visuque ac memoria deformis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 61장2)
trudebanturque in paludem gnaram vincentibus, iniquam nesciis, ni Caesar productas legiones instruxisset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장5)
angustus is trames vastas inter paludes et quondam a L. Domitio aggeratus, cetera limosa, tenacia gravi caeno aut rivis incerta erant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장11)
contra Cheruscis sueta apud paludes proelia, procera membra, hastae ingentes ad vulnera facienda quamvis procul.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장5)
nam medio montium et paludum porrigebatur planities, quae tenuem aciem pateretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 64장10)
nam Quintilium Varum sanguine oblitum et paludibus emersum cernere et audire visus est velut vocantem, non tamen obsecutus et manum intendentis reppulisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장3)
illi sanguine suo et lubrico paludum lapsantes excussis rectoribus disicere obvios, proterere iacentis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장8)
quod si fugerent, pluris silvas, profundas magis paludes, saevitiam hostium superesse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 67장5)
exim clamore et impetu tergis Germanorum circumfunduntur, exprobrantes non hic silvas nec paludes, sed aequis locis aequos deos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 68장5)
fundi Germanos acie et iustis locis, iuvari silvis, paludibus, brevi aestate et praematura hieme;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 5장3)
silvas quoque profunda palus ambibat nisi quod latus unum Angrivarii lato aggere extulerant quo a Cheruscis dirimerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 19장5)
hostem a tergo palus, Romanos flumen aut montes claudebant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 20장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION