라틴어 문장 검색

sane 'Patavi' minorem nominativo genetivum fecit, cum genetivus numquam pauciores syllabas nominativo suo habere debeat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2476)
nam 'castra' accusativus pluralis est, qui multis errorem facit, ut videatur esse nominativus, quia neutra triptota sunt et similis est nominativus accusativo.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2303)
et hic 'subeunt' iuxta veteres dativo iunxit, cum alibi iuxta usum praesentem accusativo iunxerit, ut Aeneae subiit mucronem, sicut et 'succede' [veteres] dativo iunxerat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1252)
quod ipse etiam dicit 'zephyris motantibus umbras'. sane 'succedimus' et dativo et accusativo casibus, secutus tam veterem quam nostram con- suetudinem suo more iungit 'sive umbras succedimus sive antro', cum alibi secutus tantum antiquos dativo tantum succedere iunxerit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 54)

SEARCH

MENU NAVIGATION