라틴어 문장 검색

Qui ventus igitur ab oriente verno, id est aequinoctiali, venit, nominatur 'eurus,' ficto vocabulo, ut isti ἐτυμολογικοι` aiunt, ὁ ἀπο` τῆσ ἠοῦσ ῥέων.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 8:1)
is Latine 'auster, ' Graece νότοσ nominatur, quoniam est nebulosus atque umectus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 15:2)
νοτίσ enim Graece umor nominatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 15:3)
eurum, austrum, aquilonem, favonium, a quattuor caeli partibus, quas quasi primas nominavimus, oriente scilicet atque occidente latioribus atque simplicibus, non tripertitis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 17:2)
Centum enim aeris Fannius constituit, sicuti supra dixi, festis quibusdam diebus eosque ipsos dies nominavit, aliorum autem dierum omnium in singulos dies sumptum inclusit intra aeris alias tricenos, alias denos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 7:1)
sed in his tamen coloribus quibus modo dixisti denominandis, non proinde inopes sumus ut tibi videmur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 8:2)
Non igitur, inquit, mi Favorine, species rufi plures aput Graecos quam aput nos nominantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 17:1)
Propterea veteres Romani, cum in omnibus aliis vitae , tum in constituendis religionibus atque in dis inmortalibus animadvertendis castissimi , ubi terrain movisse senserant nuntiatumve erat, ferias eius rei causa edicto imperabant, sed dei nomen, ita uti solet, cui servari ferias oporteret, statuere et edicere quiescebant, ne alium pro alio nominando falsa religione populum alligarent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVIII 3:1)
atque inibi de temporibus terminisque dierum qui civiles nominantur et usquequaque gentium varie observantur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 1:2)
Γυνη` κυεῖ δέκα μῆνασ. 4 sed noster Caecilius, cum faceret eodem nomine et eiusdem argumenti comoediam ac pleraque a Menandro sumeret, in mensibus tamen genitalibus nominandis non praetermisit octavum, quem praeterierat Menander.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 4:2)
Nam 'Parca,' inquit, inmutata una littera, a partu nominata, item 'Nona' et ' Decima' a partus tempestivi tempore.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 10:1)
propterea senatores nondum maioribus honoribus usos pedarios nominatos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 5:3)
Quam ob causam parcus' quasi ' pararcus' est nominatus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIX 3:3)
'Parcus' enim neque ab area, neque ab arcendo, sed ab eo, quod est 'parum' et 'parvum,' denominatus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIX 6:2)
Proinde igitur nunc te rogo ut quid sit 'penus' dicas, non ut aliquid ex penu nomines.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 13:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION