라틴어 문장 검색

nam translatio permovendis animis plerumque et signandis rebus ac sub oculos subiiciendis reperta est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 238:2)
exornatur autem res tota maxime translationibus, cupiditas effrenata et insanae substructiones.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 260:2)
prius fit genus plerumque continuatis translationibus, ut O navis, referent mare te novi fluctus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 263:2)
sine translatione vero Bucolicis certe equidem audieram, qua se subducere colles incipient mollique iugum demittere clivo usque ad aquam et iam fracta cacumina fagi, omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 265:1)
illud vero longe speciosissimum genus orationis, quo trium permixta est gratia, similitudinis, allegoriae, translationis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 268:1)
nam id quoque primis est ut, quo ex genere coeperis translationis, hoc desinas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 268:4)
vel translatione, ut ipsum illud volaret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 288:3)
sed haec quidem translatio temporum, quae proprie μετάστασισ dicitur, verecundior apud priores fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 88:3)
hic concitatior, sed in cura verborum nimius et compositione nonnunquam longior et translationibus parum modicus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 119:4)
An quisquam tulerit reum in discrimine capitis, praecipueque si apud victorem et principem pro se ipse dicat, frequenti translatione, fictis aut repetitis ex vetustate verbis, composition quae sit maxime a vulgari usu remote, decurrentibus periodis, quam laetissimis locis sententiisque dicentem?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 50:1)
ubi non dissidens a voce permittitur gestus quoque, in utramque partem tenera quaedam, sed intra manus tamen et sine motu laterum translatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 312:3)
non translationibus nitet?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 189:6)
permovendi omnes adfectus erunt, oratio translationum nitore illuminanda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 202:3)
sicut corpora, etiamsi validiora fiant exercitatione et lege quadam ciborum, non tamen esse naturalia atque ab illa specie, quae sit concessa , . quid enim, inquiunt, attinet circuitu res ostendere et translationibus, id est aut pluribus aut alienis verbis, cum sua cuique sint adsignata ?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 207:1)
medius modus et translationibus crebrior et figuris erit iucundior, egressionibus amoenus, compositione aptus, sententiis dulcis, lenior tamen ut amnis lucidus quidem sed utrinque ripis inumbratus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 226:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION